Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 403 > >|
Eiſdem rationibus quas diximus, ſi ſpecu­
la
duo ſe contangentia, atque in vna ſuper­
ficie
plana, ita collocaueris, vt altero ad te
accedente
, reliquam abſcedat: quod fiet ſi ſu­
per
ttabe rectè, & ad perpendiculum collo­
catis
, vinculum quod inuolutum ſit ſenſim
explicetur
: videbis imaginem tuam acceden­
tem
in altero, in reliquo retrocedentem.
Quòd
ſi dorſum tuum videre velis, ſpeculis
duobus
plane id commodè aſſequêris, quæ
quantò
maiori fuerint, erunt etiam me­
liora
.
Primùm retrò collocabis medio ſitu
inter
ſupinum & erectum, alterum, ſublimio­
re
loco quàm tu ſis, medio ſitu inter pronum
& erectum ante oculos tuos, optiméque
quæcunque
in tergo habes videre poteris.
Memineris etiam ſi (gratia exempli annu­
lum
ex aduerſo ſpeculo collocaueris, annu­
lus
verò & ipſe ſpeculum ſit, velut incluſo
ſaphiro
, videbis in ſpeculo imaginem annu­
li
, in cuius gemma imago tua apparebit: hoc
autem
ex multiplici reflectione continget.
Idem in duobus continget ſpeculis, & mul­
maiore miraculo in tribus.
At ſi profun­
da
obſcuráque, vt vterum, gulam, cubiculum
tenebroſum
videre propoſitum ſit, ampho­
ram
magnam aqua plenam vitream colloca
è
directo loci, & lumen poſt amphoram, vt

amphora
media ſit in recta linea inter lu­
men
ac locum quem videre deſideras: inde
omni
alio ſublato lumine, oculum tuum col­
loca
vbi amphoræ lumen non impedias, lo­
cum
tamen inſpicere poſſis, videbíſque cun­
cta
vt in luce clara.
Quòd ſi ſub faſtigio do­
mus
loca tuto illuminare velis, nec à parie­
tibus
excipere lumen ipſum liceat, implu­
51[Figure 51]
uium
in tecto è regione oculi conſtitue, &
locum
clatrata obducito, tectúmque ipſum
accliue
vſque ad medium tegminis impluuij
deducito
: ita neque fur, neque imber ingre­
di
poterit.
Sunt & qui ſpecula finxerunt tot facies

quot
horæ diei ſunt oſtendentia, cuius rei
teſtis
eſt Ptolemæus.
Sed & pars imaginis
partem
cuiuſque horæ declarabat.
Sit igitur
quadrilaterum
, rectangulum, tertia parte
longius
quàm latum, diuiſum autem in duo­
decim
quadrata æqualia ABCDEFGHK
LM
& N: conſtituatur
ſpeculum
iuxta eandem
rationem
diuiſum toti­
dem
interuallis, atque
ſuper
eo velamen altius
in
A quàm B, & in B
quàm
C, & in C quam
D
, ita vt D ſpeculum
tangat
.
Eadem ſit pro­
portio
E ad F, & K ad L,
52[Figure 52]
quæ
A ad B, & F ad G, & L ad M, quæ B ad
C
, atque G ad H, & M ad N, quæ eſt C ad
D
.
Sint verò velaminis partes ita diſtinctæ,
vt
altiores poſſint ſenſim transferri ſuper
humiliores
, ita vt primò ex A in B, inde
vtraque
velaminis pars ex B in C, inde par­
tes
omnes in D: quò fit vt cùm grauius fiat
pondus
, breuiore rota circumferatur, vt
tempora
tranſlationum fiant æqualia.
Ad­
dantur
igitur horologiorum rotæ ſingulis
tetramorphis
, vt ſint tres rotæ, atque in ſin­
gulis
diſcrimina æquationum, velut in Pla­
netis
, vt motus ſit velocior propter ro­
tam
breuiorem, quò pondus magis augetur:
ita
fiet vt cùm poſt primam tetramorphim
ſecunda
, inde tertia detegatur, atque in ſin­
gulis
facies ſingulæ, vt pro horarum nume­
ro
ac partium, facies ac partes facierum in
ſpeculo
videantur.
Hæc autem omnia facilè
in
horologiis horarum inæqualium, quibus
Romani
vtebantur, perſpiciuntur.
Cùm
enim
rota quæ voluitur, axem habuerit ſu­
per
quo mouetur extra centrum eius, tanto
celerius
mouebitur in parte propinqua axi,
quò
axis ab eadem parte à centro rotæ ma­
gis
remouebitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index