Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
< >
page |< < (62) of 361 > >|
7662HYDRODYNAMICÆ. ra tubi minorem continue habuerit effectum: fecerunt autem iſtæ impedimen-
torum diminutiones, ut aquæ majori velocitate in loco, quo vena maxime
erat contracta, fluerent, &
nihilominus parcius erogarentur: verum id eſſe
colligitur ex obſervatis effluxus temporibus &
venarum, ubi maxime contra-
huntur, amplitudinibus.
Igitur cum in hiſce venæ mutationibus cardo reiver-
tatur, è re erit phænomena uberius examinare &
explicare.
§. 2. Aſſumamus v. gr. cylindrum verticalem, qui in medio fundi
horizontaliter poſiti, habeat foramen, aqua autem interna diviſa concipiatur
in ſtrata horizontalia:
His ita poſitis, cenſuimus motum cujusvis ſtrati eun-
dem eſſe &
talem quidem, ut ſitus horizontalis in illis conſervetur, ubi tamen
monui, non poſſe hanc hypotheſin extendi ad ſtrata foramini proxima, quo-
niam vero inde nullus error ſenſibilis oriri poſſit ratione velocitatis aquarum
effluentium, operæ pretium non eſſe, ut ejus rei ratio habeatur.
Nunc vero,
quando alia phænomena à motu aquæ internæ obliquo, qualis præſertim in
prædictis ſtratis foramini proximis eſt, pendent, hunc paucis luſtrabimus.
§ 3. Mihi autem videtur motum@ aquæ internæ talem eſſe conci-
piendum, qualis foret ſi aqua ferretur per tubulos infinitos juxta ſe poſitos,
quorum intermedii proxime rectà à ſuperficie verſus foramen deſcendunt, re-
liquis ſenſim ſe incurvantibus prope foramen, uti Fig.
28. a oſtendit, ex quâ
11Fig. 28. a. apparet, ſingulas particulas hoc modo deſcendere motu tantum non verticali,
donec fundum prope attingant, eaſque tunc curſum ſuum ſenſim verſus fo-
ramen inflectere, ita ut particulæ fundo proximæ motu fere horizontali, alte-
ræ magis verticaliter ad foramen effluant.
Hujuſmodi motus ſæpe oculis ob-
ſervare potui, cum particulæ ceræ, quam vocant Hiſpanicæ, innatabant aquæ.
Exinde autem intelligitur non poſſe ſingulas particulas foramini adſtantes dire-
ctionem ſuam integram ſervare, neque tamen ita eam inflectere, ut motum axi
plane parallelum aſſumant, ſed fore potius, ut vena aquæ effluentis contra-
hatur uſque in d e, ubi ſic notabiliter gracilior erit, quam in ortu circa fora-
men a c.
Hæc autem contractio venæ verticaliter fluentis non confundenda eſt
cum alia contractione, quæ fit ab acceleratione aquæ.
Dein patet quoque,
quod cum ſingularum particularum foramini adſtantium diverſa ſit directio,
neceſſario ab impetu, quem in ſe mutuo faciunt eædem particulæ, vena

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index