Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
71 34
72 35
73 36
74 37
75 38
76 39
77 40
78 41
79 42
80 43
81 44
82 45
83 46
84 47
85 48
86 49
87 50
88 51
89 52
90 53
< >
page |< < (39) of 525 > >|
Postqvam egit auctor de forma regionis elementaris, aggreditur di-
ſputationem
de forma ætherea regionis.
Cuius quinque illuſtres proprieta-
22Proprieta-
tes
æthereę
regionis
.
tes in principio affert, quibus à regione elementari ſeparatur, acdiſiungitur.
Prima eſt, quòd ſit circa elementarem regionem; qua in re comparatur cum ele
mentari
, tanquam continens cum contento, diciturq́ue locus totius elementa
ris
regionis:
Omnis autem locus, quò ſuperior, etiam nobilior à philoſo-
phis
creditur, corpusq́ue in eo exiſtens præſtantius;
quia à corruptibilibus hi-
ſce
inferioribus magis remouetur, &
diuinis illis orbium motoribus optima,
&
feliciſſima ſemper uita fruentibus propinquius, atque uicinius exiſtit. Secun
da
proprietas eſt, quòd ſit lucida;
qua longe ſuperat elementarem regionem.
Lux
enim multo nobilior eſt proprietatibus elementorum;
namque acti-
ſunt, &
paſſiuæ, inuicemq́ue contrariæ; adeo ut mutua earum pugna res
inferiores
omnes ad interitum, &
corruptionem deducantur; Lux uero omnis
contrarij
expers cunctis hiſce inferioribus uitam, Eſſe, ac durationem influit.

Accedit
etiam, quòd lux eſt obiectum ſenſus nobiliſſimi, puta Viſus;
Et circa il
lam
tota unaex diſciplinis Mathematicis, eaq́ue pulcherrima, nempe Perſpecti
ua
, eſt occupata.
Tertia proprietas eſt, quòd ætherea regio careat omni motu
ſubſtantiam
eius uariante.
Ætherea namque regio, ſiue cęleſtis, nec alterari,
nec
augeri, diminuive, nec generari, corrumpive poteſt, ſecundum philoſophos;

cuius
oppoſitum ſupra de elementis aſſeruimus:
quoniã hæc in perpetua tranſ-
mutatione
uerſantur.
Quarta proprietas eſt, quòd moueatur ætherea regio
perpetuo
&
continuo motu circulari ſine ulla interruptione; qui motus apud
philoſophos
inter omnes alios primus eſt, ac nobiliſſimus;
eſtq́ue cauſa conti-
nuæ
generationis, corruptionisq́ue in his inferioribus.
Motus autem elemento
rum
rectus eſt ſuapte natura, qui cito finem facit.
Quinta, & ultima proprietas
33Quinta eſ-
ſentia
.
eſt, à philoſophis ætherea regio nuncupetur Quinta eſſentia.
Neq. n. cœlum,
ut
uult Ariſtoteles, eſt elementũ, aut ex elementis compoſitũ, confectũve, ſed
eſt
corpus alterius cuiuſdã immixtæ naturæ à quatuor elementis ualde ſemotę.
Vnde ut à quatuor elementis diſtingueretur, Quinta eſſentia eſt appellata.
44Aethere a
regio
cur
ſic
dicta.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index