Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
PROP. XXXIII.
Idipſum verificatur quotieſcumque prædicta veſica in ipſa
aqua demergitur.
IBi enim nedùm à perpendiculariter incumbentę
aqua comprimitur, ſed etiam ab infima, & colla­
terali, vndequaque, & vniuersè æqualibus viribus
impellitur, conſtringitur que, vnde fit vt licèt veſi­
ca ſit tenuiſſima, non poſſit tamen vnquam diffringi à
pondere licèt immenſo ſuperſtantis aquæ, vel hy­
drargyri, nec contuſionem, aut diffractionem vllam
pati; & ratio eſt quia licèt tota maſſa contenta intra
veſicam ſit fluida, mollis, & cedens, nihilominus
quia minimæ particulæ fluidi, vel arenæ ſe mutuò
fulciunt, & natiua duritie compreſſioni reſiſtunt, fit
vt condenſari, aut conſtringi nequeant, & ab vni­
uerſali circumambiente compreſſione ne minimum
alteretur eius figura, neque ſitus partium.
PROP. XXXIV.
Tandem oſtenditur quare animal nullam noxam ex com­
presſione aquæ incumbentis pati debeat.
NOn ſecùs in corpore animalis continentur in­
tra eius pellem partes aliæ quidem duræ, &
ſolidæ, vt ſunt oſſa, aliæ molles, vt ſunt tendines,
nerui, membranæ, & muſculi; aliæ verò ſunt fluidæ,
aqueæ, vel oleaginoſæ continentes innumeras alias

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index