Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
71
71 (34)
72
72 (35)
73
73 (36)
74
74 (37)
75
75 (38)
76
76 (39)
77
77 (40)
78
78 (41)
79
79 (42)
80
80 (43)
< >
page |< < (39) of 525 > >|
7639Ioan. de Sacro Boſco. Ignis uniformis eſt in denſitate, cum propter uelocitatem motus, quo ab ortu
in occaſum rapitur, facile aerem ſibi ſubiectum in ſe poſſit tranſmutare.
Circa elementarem uero regionem ætherea regio lucida, ab omni
11Aethere@
regio.
uariatione ſua immutabili eſſentia immunis exiſtens, motu continuo circu
lariter incedit:
Et hæc à philoſophis quinta nuncupatur eſſentia.
COMMENTARIVS.
Postqvam egit auctor de forma regionis elementaris, aggreditur di-
ſputationem de forma ætherea regionis.
Cuius quinque illuſtres proprieta-
22Proprieta-
tes æthereę
regionis.
tes in principio affert, quibus à regione elementari ſeparatur, acdiſiungitur.
Prima eſt, quòd ſit circa elementarem regionem; qua in re comparatur cum ele
mentari, tanquam continens cum contento, diciturq́ue locus totius elementa
ris regionis:
Omnis autem locus, quò ſuperior, eò etiam nobilior à philoſo-
phis creditur, corpusq́ue in eo exiſtens præſtantius;
quia à corruptibilibus hi-
ſce inferioribus magis remouetur, &
diuinis illis orbium motoribus optima,
&
feliciſſima ſemper uita fruentibus propinquius, atque uicinius exiſtit. Secun
da proprietas eſt, quòd ſit lucida;
qua longe ſuperat elementarem regionem.
Lux enim multo nobilior eſt proprietatibus elementorum;
Hæ namque acti-
uæ ſunt, &
paſſiuæ, inuicemq́ue contrariæ; adeo ut mutua earum pugna res hæ
inferiores omnes ad interitum, &
corruptionem deducantur; Lux uero omnis
contrarij expers cunctis hiſce inferioribus uitam, Eſſe, ac durationem influit.

Accedit etiam, quòd lux eſt obiectum ſenſus nobiliſſimi, puta Viſus;
Et circa il
lam tota unaex diſciplinis Mathematicis, eaq́ue pulcherrima, nempe Perſpecti
ua, eſt occupata.
Tertia proprietas eſt, quòd ætherea regio careat omni motu
ſubſtantiam eius uariante.
Ætherea namque regio, ſiue cęleſtis, nec alterari,
nec augeri, diminuive, nec generari, corrumpive poteſt, ſecundum philoſophos;

cuius oppoſitum ſupra de elementis aſſeruimus:
quoniã hæc in perpetua tranſ-
mutatione uerſantur.
Quarta proprietas eſt, quòd moueatur ætherea regio
perpetuo &
continuo motu circulari ſine ulla interruptione; qui motus apud
philoſophos inter omnes alios primus eſt, ac nobiliſſimus;
eſtq́ue cauſa conti-
nuæ generationis, corruptionisq́ue in his inferioribus.
Motus autem elemento
rum rectus eſt ſuapte natura, qui cito finem facit.
Quinta, & ultima proprietas
33Quinta eſ-
ſentia.
eſt, ꝙ à philoſophis ætherea regio nuncupetur Quinta eſſentia.
Neq. n. cœlum,
ut uult Ariſtoteles, eſt elementũ, aut ex elementis compoſitũ, confectũve, ſed
eſt corpus alterius cuiuſdã immixtæ naturæ à quatuor elementis ualde ſemotę.
Vnde ut à quatuor elementis diſtingueretur, Quinta eſſentia eſt appellata.
44Aethere a
regio cur
ſic dicta.
Dicitvr autem Quinta hæc natura, hoc eſt, cęleſtis regio, Ætherea,
auctore Ariſtotele, ab {αἰ} {εὶ} id eſt, ſemper, &
θ έ ω, quod ſignificat uoluo, aut cur
ro;
quia cęleſtia corpora, quæ illam regionem conſtituunt, ſemper, ac perpe-
tuo uoluuntur, &
rotantur. Quidem tamen uolunt, inter quos referuntur A-
naxagoras, &
Cicero, dici Aethereã, ab {αἴ} θ ω hoc eſt, flagro, fulgeo; Eſt etenim
ætherea regio lucida ſemper, ac fulgida.
Cvivs nouem ſunt ſphęrę, ſicut in proximo pertractatum eſt. Sci-
55Ordo ſphæ-
rarum cæ-
leſtium.
licet Lunę, Mercurij, Veneris, Solis, Martis, Iouis, Saturni,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index