Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1
Ex Quinto Phyſicorum.
98
Tex. 6. (Vt media grauis ad vltimam, & acuta ad primam) alludit ad or­
dinem chordarum in muſicis inſtrumentis, vbi media chorda edit ſo­
num, reſpectu quidem vltimæ, & ſupremæ chordæ grauem: reſpectu verò
primæ, & infimæ acutum.
Ex Octauo Phyſicorum.
99
Tex. 15. (Etenim triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis angulis)
lib. 1. Priorum, ſecto 3. cap. 1. huius rei explicationem reperies.
EX PRIMO DE COELO.
100
Tex. 33. (Vt ſi quis minimam quădam eſſe dicat magnitudinem, hic enim
minimum introducens, maxima vbique amoueret mathematicorŭm) ideſt,
ſi quis, vt Democritus poſuerit in magnitudinibus eſſe minima,
ſeu indiuiſibilia, ex quibus entia mathematica componerentur,
hic euerteret maxima mathematicorum, ideſt maxime ipſorum demonſtra­
tiones, atque etiam effata euerterentur: v. g. 10. primi Elem. quæ docet
quamlibet lineam poſſe diuidi bifariam nulla eſſet, quia linea illa, quæ con­
ſtaret ex tribus Democriti atomis, nulla ratione bifariam ſecari poſſet.
pa­
riter totus ferè decimus liber Elem. deceptiuus, & nullus eſſet, ſi enim da­
rentur illæ atomi, ex quibus quantitas conflaretur, nullæ eſſent lineæ incom­
menſurabiles, quandoquidem omnes communi illa, ac indiuidua, commen­
ſurarentur.
poſtulatum quoque illud, qualibet data magnitudine ſumi poſſe
minorem prorſus irritum redderetur, quia data atomo, illa minor accipi
non poſſet.
101
Tex. 36. (Sit itaque linea, in qua A G E, infinita ad partes E; & alia vtrinque
infinita, in qua β B; ſi itaque deſcribat circulum linea A G E, circa centrum G, fe-
42[Figure 42]
retur circulariter linea A G E, ſecans ali­
quando lineam β B, tempore finito; totum
enim tempus, in quo circulariter latum
eſt Cœlum finitum eſt, & ablatum igitur,
quo ſecans ferebatur; erit igitur aliquod
principium, quo primum linea A G E, li­
neam β B, ſecuit.
ſed impoſſibile est; non
est igitur circulariter verti infinitum, quare
neque mundum, ſi eſſet infinitus) quamuis
textus hic parum ſit mathematicus,
quia tamen ſupponit figuram mathe­
maticam, quæ in codicibus pariter, ac
commentarijs deſideratur, illam pla­
cuit apponere.
in qua quidem, quamuis duæ lineæ infinitæ ſupponantur, vna
ad alteram tantum partem in qua E: altera verò ad vtramque partem β, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index