Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 248 > >|
1ſpectat ad menſem periodicum, eam ſcilicet temporis periodum, qua
Luna ab Occaſu ad Ortum totum Zodiacum decurrere videtur; modò
longior, modò brevior eſt, pro diverſo Nodorum ſitu; ſi enim Nodi
exiſtant, in punctis Eclipticæ Æquinoctialibus, haud dubiè Luna
ſuas ſpiras agens longiùs versùs Polos excurrit, minùs verò longè
Nodis in punctis Solſtitialibus exiſtentibus; ſed quò longiùs excur­
rit, plus temporis ponit; Major igitur eſt periodus; quid clarius
ſupet hoc dici, vel excogitari poſſit, vereor ſanè vt quiſpiam vi­
deat.
Chryſocom. Mirum mihi accidit, Antime, cur adeò in motuum rea­
lium inæqualitatem inveharis, cùm tamen motum vtriuſque inclinatio­
nis inæqualem in tuo ſyſtemate ſtatuas; acceleratum ſcilicet & retar­
datum.
Antim. Hanc inſtantiam facilè ſolvere, vel; vt veriùs dicam, eludere
poſſem, ſi dicerem, eſſe motus rectos, qui ex natura ſua accelerati ſunt,
vel retardati; nempe vel ad ſuum naturalem terminum tendunt, vel ab eo
recedunt; ſi primum, acceleratos; ſi alterum, retardatos eſſe, oportet;
ſed hi re verà motus non ſunt, qui tantùm conſiderantur in decurſi ſpatij
linea, in qua æqualibus temporibus æqualia ſemper ſpatia à Planeta de­
curruntur, licèt inæqualia nobis appareant: & verò æquabilem mo­
rum eſſe, neceſſe eſt, cuius æqualis eademque cauſa ſemper manet, idem
ſcilicet impetus, vel initio impreſſus, vel eo, quo dixi modo, acqui­
ſitus.
Chryſocom. Nunquid tantulùm ſaltem retardat medij reſiſtentia, vt in
projectis, immò & deorſum cadentibus fieri videmus?
Antim. Certè non retardat, ſi medium ſimul & Planeta eodem
motu moveantur; Sed hoc adſtruere non cogimur, cùm nulla ratio­
ne nitatur; medium enim commune eſt; Reſpondeo igitur, cladem
illam à reſiſtentia medij acceptam à Planeta continuo reſarciri, vel,
vt meliùs dicam, impediri; vt enim iuxta optimum Naturæ inſtitutum,
impetum non auget, ne ſcilicet obtinendo fini adverſetur, ita nec eun­
dem impetum minui ſinit, quod non minùs eidem repugnaret in­
ſtituto.
Auguſtin. Sed ne totus ſis in præludiis, ad tuum illud argumentum con­
tra meam hypotheſim à Luna petitum veniendum eſſet.
Antim. His præmiſſis, ad illud venio, ac dico, in tua hypotheſi, realem
Lunæ motum, eum ſcilicet, qui nobis æqualis ferè apparet, adeò inæqualem
fore, vt aliquando infinities tardior aut velocior eſſet.
Auguſtin. Somnia narras, Antime, quis vnquam hoc dixit, vel cogita­
vit?
Luna circa terram iret, quamvis mobilem, inæquali certè motu, quoad
apparentiam, re ipſa tamen ferè æquali; cùm arcus vno die decurſus paucis
minutis arcum alio die decurſum ſuperet; hæc eſt trita illa anomalia, eaque
multiplex in Luna, quam noſtri per excentricos, vel epicyclos, vel circellos
explicant; ſed hæc inæqualitas præterquàm quòd apparens, non verò rea­
lis eſt tanta, non ſtatuitur, ne dum infinita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index