Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 145 > >|
1ut EF. FD latera eorundem quadratorum. Producatur enim
linea DE motûs reflexi: atque ipſi DI ſumatur parallela EG
ex G verò demittantur perpendiculares GH. GK.
Quia itaque
recta ED eſt perpendicularis ad AB, & angulus CDA aſſumptus
æqualis angulo IDB; erit angulus reliquus CDE æqualis angu­
lo reliquo EDI, hoc eſt illi æquali HEG. & cùm rectus ſit uterque
angulus EFD. EHG, atque HEG æqualis EDF; erunt triangula EFD.
GHE ſimilia.
Igitur ut EF ad FD, ita HG, ſeu EK ad EH. Neque
verò dicendum in hac demonſtratione circulum committi. ſi
quidem hic ab effectu per experientiam cognito, ea principia
ſtabiliuntur; ex quibus propoſitione 39. aliâ viâ notis hic idem
effectus tanquam illorum concluſio infertur,
30[Figure 30]
Obijcies. Motum reflexum non augeri ea modo, quo triangulum ſibi
ſimile manens: non igitur ad ſe referri ut quadrata.
Et de impulſu
quidem reflexo videtur manifeſtum: Quod hic à percußione oriatur,
at〈qué〉 continuò, ex quo cæpit, minuatur.
Idem verò probatur de impul­
ſu, quem centrum grauitatis retinet ad ſe librandum.
Nam cùm prin­
cipium huius augmenti ſit grauitas, motus verò reflexus fiat in partes
oppoſitas grauitati; nequit grauitas influere in hunc motum: quin poti­
us eidem reniti, & grauitando ipſum minuere: uti manifeſtum in fine
motûs reflexi & in arcum ſinuati.
Reſpondeo nos hic principia motûs reflexi inter ſe confer­
re: quæ conſtat vim quadrati habere: licet fortè in progreſſu
mutari contingat illam proportionem.
An verò grauitas in­
fluat in motum reflexum dubitari poteſt.
Nam ſi ita, idem
videtur dicendum de motu proiectorum: nullus proinde mo
tus rectus.
At verò ſi proiecta non ferantur lineâ rectâ, quâ ra­
tione ictus certi eſſe poſſunt? et tamen conſtat eſſe inter Scyt­
has adeo ſagittandi peritos, ut pomum vertici impoſitum, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index