Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (70) of 213 > >|
7670SIM. PORTII COMMENTAR. randum eſſe temperamẽtum radiorum cum mediis,
aẽre ſcilicet &
aqua. Denique, colorem cui lumẽ ad-
miſcetur inſpiciendum eſſe, pro illius enim ratione
color variam reddit apparentiam.
At verò Ariſtote-
les tertio Meteororum, demonſtrat diuerſam fier@ co
lorum apparentiam, propter ſitum colorum iuxta ſe
inuicem.
nam ſi color puniceus prope nigrum collo-
cetur, albus quidam, ſin viridis iuxta nigrum, flauus
apparebit.
quod cum intelligant ii qui corollis flores
innectunt, hoc vnum maximè ſtudent, vt ita compo-
natur, quo viſum oblectent.
non enim, inquit Ale-
xander, ſi color purpureus, iuxta album ponatur, idẽ
videbitur cum eo, quando prope viridem aut alium
quemlibet collocetur.
Præterea lumen eſt conſide-
randum.
aliter enim repercutitur lumen lucernæ, &
aliter Solis.
quod author hic fortaſſe intellexit, cum
ait, conferentes radios refractos inter ſe.
quod artifici
bus ſummopere eſt obſeruandum.
Verùm nos poſt ea
docebimus, quę ſint neceſſaria ad colorum apparatũ:
hoc interim pictores admonentes, nunquam eouſq.
ſua arte profecturos eſſe, vt naturam ad vnguem imi
tari &
exprimere poſsint, id quod Ariſtoteles teſta-
tur, cùm inquit, iridis colores à pictoribus non poſſe
exprimi.
Cęterùm quoniam hic contextus, quem pro
viribus, etſi quædam quæ præter rem eſſe videntur,
cõtineret, ſumus interpretati longè aliter, &
mea ſen
tentia ſincerius, ſcribatur in altero noſtro manuſcri-
pto, libet eum adſcribere, &
explicare; iudicium inte
rim lectori relinquentes, &
optionem ſeligẽdi quod
illi magis arridebit.
nobis quidẽ certè in excuſis mul-
ta perperam in contextum, librariorum vitio, viden-
tur obrepſiſſe.
Sed audiamus lectionẽ antiqui codicis.
"τούτων {δὲ} πλ{ατ}υκῶσ πάλιν, πο{λλ}{αὶ} διαφορ{αί} {εἰ}σι, τῷ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index