Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
651 349
652 350
653 351
654 352
655 353
656 354
657 355
658 356
659 357
660 358
661 359
662 360
663 361
664 362
665 363
666 364
667 365
668 366
669 367
670 368
671 369
672 370
673 371
674 372
675 373
676 374
677 375
678 376
679 377
680 378
< >
page |< < (465) of 778 > >|
767465LIBER DECIMVS. ipſi uiſui, quàm naturæ reflexionis ad uiſum illũ conueniat, non fit reflexio luminis ad uiſum: quod
non accidit quando ſub eodem angulo uidentur.
Sunt tamen huiuſmodi irides ſemper in diuerſis
ſuperficiebus, & ab una pyramide reflexi luminis cauſſantur:
& ob hoc ipſorum eſt quaſi centrum
unum, quod eſt centrum pyramidis irradiationis, & uidentur æ quidiſtantes in uiſu ipſorum peri-
pheriæ.
Et poſsibile eſt (licet non ſæpe eueniat) quòd plures tales irides, una uidelicet intra aliam
uiſui offerantur.
Et iſtud poterit probari duobus aquam in radio ſpargentibus, uno ſcilicet ſub reli-
quo:
tunc enim iris ſub iride poterit uideri. Sed idem erit ordo in ſitu colorum iridis utriuſq; : neu-
ter tamen alterius iridem uidebit, ſed unicuiq;
ſua in eodem tempore uiſui occurret. Impoſsibile
autem eſt quòd id fiat in eadem ſuperficie:
ſcilicet quòd plures irides eiuſdem ſitus in coloribus
appareant:
quoniam ab illa ſola parte ſuperficiei fit reflexio, ubi ſecundum æ quales angulos radij
incidunt, & non ab alijs partibus eiuſdem ſuperficiei ſuperioribus uel inferioribus peripheria prę-
dicta, ut patet per 66 th.
huius. Colores autem iridis exterioris coloribus iridis interioris ſemper
debiliores apparent:
quoniam fiunt à radijs magis diſtantibus à perpendiculari & remotioribus
à uiſu:
unde lumen per eos reflexum debilius uidetur, reſpectu eius, quod ex interioribus ra-
dijs cauſſatur.
72. In iride exteriori quando colores interioris iridis contr apoſiti & debiliores uidentur.
Colores iridis contrapoſitos dicimus, quando ſicut iridis interioris color eſt puniceus, qui eſt
in exteriori circumferentia ipſius, ſic exterioris iridis color eſt puniceus, qui eſt in interiori peri-
pheria ipſius, mediusq́;
utriufq; iridis color eſt praſsinus: interiorq́; color interioris iridis eſt alur-
gus, ſicut exterior color iridis exterioris.
Sic autem diſpoſitis duabus iridibus: tunc omnes colo-
res exterioris iridis ſunt debiliores quàm interioris iridis colores.
Huius quoque cauſſa aliqua eſſe
poſſet, ſi illi colores o-
mnes in una nubis ſuper
ficie uiderẽtur:
quia tunc
colores exterioris iridis
per magnam diſtantiam
uiſui apparerent, ſicut &
interiores peripherię iri-
dis interioris.
Ad quod in
telligẽdum ponamus ex-
empli cauſſa ſolem ſupra
horizonta 20 gradibus
eleuatum.
Et quoniã pa-
tuit prius in 64 th.
huius
quòd centrum baſis py-
ramidis irradiationis &
centrum uiſus, & cẽtrum corporis radioſi, quod eſt ſol, ſunt ſemper in eadem linea:
centrumq́; ba-
ſis pyramidis irradiationis & pyramidis uiſionis eſt unum punctum centro ſolis diametraliter op-
poſitum:
unde ipſum eſt nadir ſolis, & mouetur ſemper ſecundum motum ſolis: motuq́; ſuo ſimi-
lem circulum deſcribit circulo motus ſolis, ſcilicet ei parallelo, quem ſol motu diurno deſcribit ſu-
pra horizonta:
talem enim dictum centrum iridis deſcribit, quod eſt centrum baſis pyramidis illu-
minationis ſub horizonte.
Et ſicut cum ſol fuerit in puncto horizontis orientali, centrum fit in par-
te horizontis occidentali:
ſic cum ſol fit in puncto horizontis occidentali, centrum illud fit in parte
orientali.
Et quoniam lineæ ductæ à centro ſolis ad circumferentiam baſis pyramidis illuminatio-
nis, ſunt æ quales per 89 th.
1 huius: palàm quòd ſuperficies baſis prædictæ pyramidis ſic horizonta
interſecat, quòd ipſa cũ ſuperficie ſecante ſolem, orthogonaliter inſiſtente horizonti concurret ſub
horizonte:
ergo facit angulum ſuper horizontem obtuſum reſpectu uiſus. Nec mirum quoniam
horizon cum tranſeat per unum polorum circuli baſis, ut per centrum uiſus, qui eſt polus illius cir-
culi per 65 th.
1 huius: patet quòd per polum alterum illius circuli non tranſit. Quælibet ergo pars
ſuperficiei uaporis, in qua fit iris exterior, illa pars, quæ eſt ſuper circulũ iridis in parte altiori, plus
à uiſu elongatur:
& ſi ab ipſa reflecti accidat radios ad uiſum, neceſſe eſt ſuperiores nigriores uiſui
apparere, reſpectu eorum radiorum, qui à partibus eiuſdem ſuperficiei inferioribus illis ad uiſum
reflectuntur, ut patet per 158 & 159 th.
4 huius. Et ſic ſuperioris iridis inferioris peripheriæ, quæ ui-
cinior eſt uiſui, colores puniceos, mediæ uerò praſsinos, ſupremæ uerò alurgos neceſſe eſt uideri:

& uincit quantitas diſtantiæ in magnitudine exceſſus elongationis quantitatem angulorum refle-
xionis & quantitatem anguli uiſionis.
Et ob hoc colores iridis ſuperioris contrapoſiti quandoque
uidentur coloribus iridis interioris, in qua ſuperior peripheria ſem per uidetur punicea.
Quoniam
quando ad uiſum ab illa parte ſuperficiei fit reflexio improportionata reflexionibus diſtantia:
tunc
radij inferiores eiuſdem ſuperficiei in eadẽ diſtantia ad uiſum reflecti non poſſunt, eò quòd in pro-
ximitate debitam diſtantiam excedunt:
ſunt enim tali uiſui proportionata reflexioni diſtantia ui-
ciniores.
Quod ergo uiſui de proximo uapore irradiatum apparere poteſt, punicèum apparet pro-
pter uicinitatẽ & alias cauſsas in 67 huius prius dictas.
Viſui uerò profundato ulterius in uapore,
ſecundum modũ diſtantiæ ſulgor luminis umbrarum nigredine permiſcetur, & uariantur colores

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index