Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < (53) of 300 > >|
7753Liber Quintus. tis ſuperficiem eſſe ſphæricam, cuius centrum eſt idem ac centrum terræ: quod erat demonſtrandum. atque
hæc de ſuperficie maris conuexa, &
ſuprema.
Quod vero attinet ad inferiorem maris ſuperficiem quæ concaua eſt, qua ſcilicet marifundum contingit,
variam admodum atque irregularem eam eſſe oportet;
terminatur enim a terra, quæ fundum, & alueum ma-
ri præbet, quam inęqualem admodum eſſe appartet, plenam nimirum ſcopulis, inſulis, vorticibus, &
mo-
do altiorem, modo depreſſiorem, quare ad earumdem inequalitates, neceſſe eſt configurari maris inferio-
rem concauam ſuperficiem.
Cum verò mare non totam terræ faciem tegat, ſed eam interruptè modo hac, modo illac inuadat, ſequi-
tur eius figuram eſſe corpus ſolidum orbiculare, ſed valde interruptum, &
confractum, cuius craſſities ſit ad
ſummum ſeſquimilliaris, vt ſequenti capite videbimus.
Ex ijs quæ de terra, & aqua demonſtrata ſunt, manifeſtè conſequitur Terram, & Aquam vnicum globum
conſtituere, cuius ſit idem centrum cum Mundi centro ac medio.
De quantitate Aquæ Mariſuè. Cap. IIII.
TRiplex in mari quantitas inueſtiganda eſt. Prima eſt eius altitudo, ſeu profunditas. Secunda ſuperficies
ſecundum milliaria quadrata.
Tertia, ſoliditas eius tota ſecundum milliaria cubica.
Quod igitur ad profunditatem attinet, eam exiſtimo eſſe ad ſummum vnius ſeſquimilliaris, idque paucis
in locis:
ordinariam verò eſſe ſemimilliaris; nautæ enim noſtræ tempeſtatis, qui totum ferè Oceanum Boli.
de perſcrutati ſunt, vbique fundum repererunt, illudque ad ſummum, & perraro ſeſqu@milliare tantum de-
ſcendere.
ordinarie verò, & ferè vbique ad dimidij profunditatem circiter prouenire.
Idem confirmatur ex ſententia eorum Theologorum, qui veriſimiliter valde exiſtimant, maris profundi-
tatem, &
montium altitudinem æquales eſſe, ſibique inuicem reſpondere; vti ſuperius explicatum eſt.
Modus autem menſurandi hanc profunditatem ordinarius eſt per Bolidem, inſtrumentum nauticum.
Alium vero modum, & quidem ſubtiliorem Leo Baptiſta Albertus nobilis Architector, in ſuo de Archi-
tectura opere excogitauit ad hanc maris profunditatem expiſcandam, qui ſic ſe habet:
Primo paratum ſi@
vas aqua plenum in cuius fundo ſit exiguum foramem, per quod aqua in aliud ſubiectum vas cum oportue-
@it, effluat.
Secundo adſit galla, vel ſphærula ex ſubere, cui infixa ſit acus vncinata, vt in figura apparet.
45[Figure 45] Tertio habeas nonnulla corpora plumbea, quę
hãc 7.
ſeptenarij figuram referant, ſintque om-
nia æqualis inuicem ponderis, &
tanti, vt gal-
lam, vel ſuber valeant ſecum ſub mare demer-
gere, debet enim galla breuiori parti corporis
plumbei per vncinum inſeri, ſed laxè vt exire
poſtea poſſit.
4 Adſit tãdem mare quodpiam, cuius pro-
funditatem habeas probè per funẽ aut bolidem
exploratam, ſitque, v.
g. paſſus 300. poſt hæc
eodem temporis momento duo debes facere,
vnum eſt plumbum cum galla demergere, ita
vt ad fundum deſcendat;
alterum eſt aquæ fo-
ramem exiguum aperire, vt eodem tempore
fluere incipiat, quo plumbum deſcendere pari-
ter incipit.
interim dum effluit aqua plumbum
deſcendit, fundumq;
tanget parte ima B. quia
altera leuior eſt propter gallã;
ad fundi tactum
proſternetur, ita vt angulus eius deorſum ver-
gat;
pars vero in qua eſt galla, ſurſum quia le-
uior eſt eleuabitur, quapropter poterit galla fa-
cile ab ea liberari, &
ſurſum exilire. ſtatim igi-
@@@ ac videris gallam emergentem, claude vaſis foramen:
& aquam quæ interim efluxit diligenter ponde-
ra, ſitque v.
g. vnciarum 4. eiuſque pondus vnc. 4. necnon maris huius altitudinem paſsuum 300. memoriæ,
aut ſcripto commenda.
hæc igitur omnia erunt veluti apparatus quidam ad cuiuſuis profundiſſimi Oceani
altitudinem perſcrutandam.
ſit iam igitur aliquod mare valde profundum menſurandum. eo adito, eodem
tempore, &
aliud plumbum priori æquale cum galla demerge, & ſimul aquæ fluxum reſera; galla vt prius
relicto deorſum plumbo enatabit:
qua ſtatim conſpecta fluxum aquæ ſiſte, diligenterquè aquam interim de-
fluxam pondera ſit, v.
g. vnc. 10. poſtea ſic ratiocinare, vt ſe habet pondus prioris aquæ vnc. 4. ad paſſus 300.
altitudinis prioris mari; ita ſe debet habere pondus vnc. 10. ad altitudinem huius maris; quare per auream
trium regulam ex cognitis iam tribus analogiæ, quartus inueniri poterit hoc modo, ſi vnc.
4. dant altitudi-
nem 300.
ergo vnc. 10 dabunt altitudinem 750. igitur maris vltimi profunditas erit paſſuum 750.
Quod vero ad ſuperficialem eius quantitatem ſpectat, ea ex Geographia petenda eſt: recentiores autem
Geographi, qui totum ferè terræ orbem in globo depingunt, ſuperficiem aquæ æqualem propè ſuperficiei
@erræ faciunt;
quamuis hoc exactè nondũ perſpici potuerit, ob aliquam adhuc Geographiæ imperfectionem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index