Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 579 > >|
1
particulas ſalis, & aliorum corporum.
Modò oſſa in
animali diſrumpi, aut iuxari non poſſunt, vt oſten­
ſum eſt Prop. 29. niſi pondus incumbens ex vną
parte tantum comprimat, vt contingit in baiulis; at
ſi compreſſio ſubdiuidatur, vt ſphæricè, ſursùm, &
deorsùm, & lateraliter æqualibus viribus comprimat,
ita vt nulla cutis particula libera à preſſione ſit, tunc
quidem eſt impoſſibile vt ſciſſio, vel luxatio ſubſe­
quatur; idipſum dicendum eſt de neruis, ac mu­
ſculis, qui licèt ſint molles, tamen quia conſtant ex fibris
conſiſtentibus, & tenaciſſimis, fit vt vniuersè poſſint
ſe viciſſim fulcire, & reſiſtere vniuerſali, & ſphæri­
cæ compreſſioni: idem dicendum eſt de ſanguine,
& alijs humoribus animalis, qui aquæ naturam par­
ticipant, & ſicuti aqua manifeſtam condenſationem
non patitur, ſic quoque animalis humores in cauita­
tibus vaſorum eius contenti contritionem pati qui­
dem poſſunt ab impulſu facto ab vnico, vel paucis
locis peculiaribus; at ab vniuerſali, & circumqua­
que facta compreſſione minimè poſſunt è ſuis vaſis
expelli, ac diuelli.
quotieſcumque igitur partes ſo­
lidæ, tendinoſæ, aut carnoſæ, aut humorales, ſciſſi­
onem, luxationem, contuſionem, aut aliam quam­
libet ſitus mutationem non patiuntur eſt impoſſibi­
le, vt dolor, aut paſſio in animali ſubſequatur, quæ
à nulla alia cauſa, quàm à continui diuiſione creari
poteſt.
Quà propter cùm vrinatores in profundo ma­
ris demerſi ab aqua æquali vi vndique compriman­
tur, ſupernè ſcilicèt, infernè, & lateralitèr circum-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index