Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 403 > >|
1
Speculum nu­
mero facierum
horas oſten­
dens.
De cryſtalli­
no priſmate
mira.
Cryſtalli priſma verò, multas ſpeculorum
vires habet, vt quod multas formas referat,
tum etiam auerſas capitibus in imo & pe­
dibus ſuprà, vt caua ſpecula, & tum mono­
culos, & quatuor oculis.
In eo etiam colores,
maximè dum aduerſus Solem ſecundum lon­
gitudinem collocatur, pulcherrimos & ini­
mitabiles apparent: verùm oculis applica­
tum, tum maximè vbi arbores ſint & prata,
pulchritudinem cœleſtem refert, coronas,
irides, tapeta vbique ſparſa, colores ſplen­
didiſſimos, roſeos, candidos, virides, puni­
ceos, cœruleos, aureos, miſtóſque omnes, ac
gratiſſimi aſpectus: aliam in ſublimi atque
auerſam effigiem rerum oſtendit, quaſi pla­
nis in montes aſſurgentibus.
Finitorem
etiam, ac regiones fingit, cùm diſtantia ma­
xima atque iucundi viſus, vt illum non labe­
factet, ſed recreet.
Oportet autem ma­
gnum eſſe priſma, puriſſimúmque cry­
ſtallum.
Cur vna res
duæ videan­
tur
.
At verò vt iam ſpeculis relictis & cry­
ſtallo, ſinceri viſus aliquas falſas imagines
referam, ſcilicet quomodo res vna duæ vi­
deri poſſint, tempus eſſe videtur.
Contingit
autem hoc, quia viſus ſic rectè videt, vt ra­
dij in pupillam cadant orthogonij, ſeu dicas
perpendiculares, & quaſi rectà in coniun­
ctionem neruorum ferantur.
Cùm igitur
obliquantur oculi, vt nerui ſurſum ac deor­
ſum deprimantur, vna res duæ videbuntur.
Et generaliter quæcunque loco, forma, ma­
gnitudine, aut colore diſtincta videbuntur,
duo apparebunt, etſi ſit vnum.
Hoc autem
contingit, ſeu loco alter oculorum dimouea­
tur, ſeu diuerſis mediis videamus: velut ſi
oculorum alteri conſpicilium obiiciatur, re­
liquo per purum vidente aërem: vel ſi res in
aqua partim ſit, partim in aëre, nam fracta
vel duæ iudicantur: vel ſi inter oculos me­
dium ſit obiectum, quod rem vnam videri
prohibeat, quæ ſi vel non rectè ad oculorum
poſita ſit, ſitum quaſi illis æquidiſtans, aut
colores varios oſtendat, tunc vna res duæ eſſe
firmius exiſtimabuntur.
Quædam enim res
propè oculum nihil impediunt, quoniam
minores ſunt diſtantia oculorum: procul &
propè rem viſam eam tegunt.
Rurſus aliæ
oculis proximæ impediunt, procul autem
parum: quia angulus qui ex eis fit, ob diſtan­
tiam iuxta oculum coanguſtatur.
Situs au­
tem, mutatio non ſolùm in oculis, ſed in di­
gitis, nec ſolum in viſu ſed in tactu, duo pro
vno oſtendendo fallere ſolet.
Indice enim ac
medio ſe inuicem ſuperequitantibus ſphæ­
rula in vola ſubiecta, pro duobus iudicat,
adeò vt nonnulli pignore depoſito certa­
uerint.
Diuerſitas
impedientium
viſum.
Ratio ſolida
in plano pin­
gendi.
Verùm & eadem ratione quæ in plano
pinguntur, ſolida apparent.
Hoc autem ma­
ximè duabus ex cauſis: altera eſt vmbra, à
quo oculus iudicium illud refert: Si vmbra,
igitur vmbroſum & ſolidum corpus.
Adeò
enim ſenſus aſſueuêre iudicio ex diuturno
vſu contracto, vt referant in inſulis nuper
repertis, nec habitatis vnquam aliàs, aues
non refugientes, capi manibus.
Altera eſt
vt conſideres quæ pars corporis videatur,
velut in cubo ſuprema anterior, dextra aut
ſiniſtra: latent reliquæ ſuperficies: inde vm­
bram ad lumen quod ante te finges ad alti­
tudinem dimidij recti collocabis, corpus au­
tem pro lineis, quæ ab oculo ad cubum ſu­
per planum extenduntur.
Potes & ab angulo
intuitum conſtituere, & lumen à latere.
Rur­
ſus alia ratio eſt tabulæ, quæ in pariete pen­
det, alia eius quæ ſub oculis ac manibus fi­
nitori æquidiſtans iacet: verùm in omnibus
hoc commune eſt, vt rem ipſam conſtituas
eodem loco, & angulos ac puncta eadem in
plano, ad oculos, & ad lumen exprimas, vt
terminos rei viſæ.
Cùm enim anguli fuerint
æquales, & coloribus, ac vmbris adiuuantur,
vt eadem corpora referant neceſſe eſt.
Idem
enim idem refert, & ſimile ſimile.
Memento
tamen vt locum viſus æqualis obſerues, is
eſt humanæ figuræ caput, cùm homo in ta­
bella pictus fuerit: quæcunque enim infra
illud videbuntur, humilia: quæcunque ſuprà,
ſublimia, non ſecus quàm ſi verè tali in ſitu
forent, oculus iudicabit.
Igitur vt ſolida re­
feras, ſunt hæc quatuor abſoluenda: forma
rei ex radiis oculorum ſumpta, vmbra ex ra­
diis lucis, colos qui non alius eſſe debet quàm
eius corporis ſub ea luce, & ſub eo ſitu col­
locati: ac demum ſitus in tabella, ad hominis
depicti rationem, cuius vertex in directo ſit
tuorum oculorum, ſtatuendus eſt.
Quid enim

aliud eſt pictura, quàm imitatio affectuum
quæ ſunt in corporibus, ad luminis compa­
rationem ex ſolo plano?
Nam etſi animi
etiam diſpoſitione ex pictura liceat conie­
ctari, non tamen aliter quàm vt per corpo­
reos affectus exprimuntur: Dixi ad luminis
comparationem: vnde alia erit natantis fa­
cies, alia eius qui eſt ſub radiis Solis, alia ve­
rò noctis quadam obſcuritate, alia ſub lu­
mine Lunæ, alia candelæ conſtituti, ob id de­
cet admota lucerna experiri.
Ratio men­
ſurarum in
picturis.
Pictura
quid.
Quid miraris de lumine? cùm quædam

procul videantur, quæ propè latent: vt in
marſupio meo chalybeo diſtincta quadratis
figura nigris lineis à longè videtur, aliàs in­
uiſa.
Sic & ſtellæ noctæ videntur, quæ die
latent: vnde etiam reticulo adiuuant opus.
In paruo enim ſpatio error vel minimus la­
tere non poteſt, & ad rectitudinem ma­
nuum artificis dirigit.
Quædam me­
lius à longè
videntur
quam propè.
Auxilium ad
rectè pingen­
dum.
Speculo pi­
cturæ protan­
.
Eadem fermè ratione ſpeculo picturæ
probandæ ſunt.
Nam ſpeculum cùm euerſas
res oſtendat, multa quæ iam latuerant dete­
git.
Vt enim ordo multa abſcondis, vnde
gemmarij margaritas certo ordine collocant,
in medio maculatas conſtituentes, ac pul­
cherrimas in extremis terminis, ac ſenſim
à pulcherrimis ad turpiores deſcendunt, ne
comparationes turpes agnoſcantur: quaſdam
interdum vitiorum mutatione gratiam reti­
nentes, iuxta ponunt: ita contraria ratione
ſpeculum detegit mendas, conuerſo ordine
priore ob quem placebat pictura.
Ita ſpeculo
quod omnia contrario ordine ac præpoſte­
ro oſtendat, literas contrario ordine ſcriptas,
rectè illas eo repræſentante legibus.
Cæterùm vt ad picturam reuertar, nec

obiter colores ſunt diſponendi, ſed inter cla­
ros obſcuri, inter obſcuros clari ſedem ſi
habeant, decorem & ornamentum picturæ
adducunt.
Ergo rubens inter cæruleum &
viridem, candidus inter cinereum & cro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index