Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 1.
Colligemus etiam quid dicendum ſit de malleorum ictu; ſit enim
malleus F æqualis malleo G (in his vna fere manubrij longitudinis ha­
betur ratio) ducatur arcus NM, itemque OG;
ictus mallei G eſt ferè
ſubduplus alterius, dum vterque malleus ſit æqualis;
dixi ferè, quia
motus totius mallei G non eſt omninò ſubduplus motus mallei F, quia
ſcilicet trapezus OD eſt minor ſubduplo alterius NE;
quotâ vero parte
ſit minor facilè poteſt ſciri opera Geometriæ: ſed hæc omnia determi­
nabimus.
Theorema 74.
Si daretur potentia motrix, quæ ſemper agere poſſet, impetus poſſet intendi
in infinitum;
pater, quia quocumque dato motu poteſt dari velocior in
infinitum; igitur poteſt dari impetus intenſior, & intenſior in infinitum.
Scholium.
Hîc obſerua nouum diſcrimen, quod intercedit inter impetum, &
alias qualitates;
quæ fortè non poſſunt intendi in infinitum, ratio diſ­
criminis eſt, quia totus calor extenſus in maiore ſubiecto non poteſt
produci in minore, in quo eadem cauſa eumdem ſemper effectum pro­
ducit;
quia ſcilicet agit vniformiter difformiter; at verò impetus exten­
ſus in magno denſoque malleo poteſt producere æqualem in maximâ
ferè pilâ.
Theorema 75.
Impetus ſimilis, id eſt, ad eandem lineam determinatus, & æqualis in in­
tenſione, non poteſt intendere alium ſimilem;
Probatur, quia agit tantùm ad
extra, vt tollat impedimentum per Th. 44. ſed eorum mobilium, quæ
verſus eandem partem pari velocitate mouentur, neutrum impedit al­
terius motum, vt conſtat; igitur impetus ſimilis, &c.
Scholium.
Obſerua de impetu ſimili id tantùm dici; ſimili inquam id eſt non
modò eiuſdem intenſionis;
ſed etiam eiuſdem lineæ: ſi enim alterum
deſit, haud dubiè ſimilis impetus non eſt;
ſic impetus quatuor grad. in­
tendere poteſt impetum duorum graduum;
licèt vterque ad eandem li­
neam ſit determinatus;
ſi verò ad diuerſas lineas determinentur; etiam
impetus vt duo poteſt intendere impetum vt quatuor.
Obſeruabis præterea hoc Theorema ita eſſe intelligendum, vt impe­
tus mobilis præeuntis nullo modo impediatur; alioquin mobile ſucce­
dens omninò aliud vrgeret, vt conſtat.
Corollarium.
Hinc ſimile poteſt in aliquo caſu agere in ſimile; vnde rectè colligo
id tantùm dictum eſſe ab Ariſtotele de qualitatibus alteratiuis;
quid
verò accidat, cum mobile graue mobili alteri ſuperponitur; dicemus
infrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index