Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 355 > >|
1non potuerunt tamen deſcribi, niſi finitæ; appoſitæ idcircò ſunt ad partes
illas, ad quas deberent eſſe infinitæ lineolæ quædam infinitatem indicantes.
debemus poſtea, vt mentem Ariſt. percipiamus concipere lineam A G E,
moueri circulariter facto centro in G. quæ quia infinita ſupponitur ad par­
tem E, ſecabit neceſſariò alteram vtrinque infinitam β B, illamque; neceſſariò
finito tempore percurret, finito enim tempore tota mundi circulatio per­
agitur, ſpatio videlicet viginti quatuor horarum.
ex quo Ariſt. infert mun­
dum non poſſe eſſe infinitæ magnitudinis; quia ſi mundus eſſet infinitus; &.
duæ lineæ infinitæ, quales ſunt prædictæ in ipſo, atque cum ipſo moueri alte­
ra earum A E, intelligatur, alteram β B, manentem in tempore finito, ideſt,
in diurna conuerſione pertranſibit: fieri autem nequit, vt infinita magni­
tudo finito tempore percurratur; quare dicendum eſt, mundum eſſe finita
magnitudine præditum.
102
Tex. 48. (Nihil autem refert grauitates, commenſurabiles ſint, an incommen­
ſurabiles) quidnam ſit commenſurabilitas, & incommenſurabilitas, expli­
catum eſt lib. 1. Priorum, ſecto 1. cap. 23.
103
Tex. 119. (Est autem impoſſibile, & poſſibile; falſum, & verum, ex ſuppoſitio­
ne quidem, dico autem, vt triangulum impoſſibile eſt duos rectos habere, ſi hæc)
ideſt, ſi ſupponantur falſa quædam, quæ ſupponi poſſunt, ſequetur impoſſi­
bile eſſe triangulum habere tres angulos æquales duobus rectis angulis, vi­
de, quæ ſcripſi lib. 1. Priorum, ſecto 3. cap. 1. de hoc, quod eſt, habere tres
angulos æquales duobus rectis.
v. g. ſi in triangulo pag. 73. producto late­
re A C, in D. ſi ſupponatur externus angulus B C D, non eſſe æqualis duobus
internis, & oppoſitis A, & B, nunquam poterimus eo modo, quo Euclides,
demonſtrare paſſionem prædictam de triangulo A B C. huiuſmodi impoſſi­
bile, cuius oppoſitum non ſolum poſſibile, ſed etiam neceſſarium eſt, vocat
Ariſt. impoſſibile ex ſuppoſitione, quia ſcilicet impoſſibile euadit ex quo­
dam falſo ſuo ſuppoſito, vt in allato exemplo, triangulum habere tres an­
gulos æquales duobus rectis, quamuis neceſſarium ſit, tamen ex falſa ſup­
poſitione, impoſſibile euaſit.
104
Ibidem (Et diameter commenſurabilis est coſtæ, ſi hæc) vide primo Priorum,
ſecto 3. cap. 23. hoc ſolum nunc addendum (Si hæc) v. g. ſi ſupponamus li­
neas eſſe compoſitas ex indiuiſibilibus, conſectarium erit diametrum eſſe
commenſurabilem coſtæ, quia indiuiſibile illud, ex quo vtraque linea con­
ſtat, erit vtriuſque menſura communis.
Ex Secundo de Cælo.
105
Tex. 24. (Amplius qui ſolida diuidunt in plana, atque ex planis corpora
generant, his teſtes fuiſſe videntur: ſolam enim figurarum ſolidarum
ſphæram non diuidunt, vt non plures ſuperficies.
quam vnam habentem.
diuiſio enim in plana non perinde efficitur, vt quiſpiam diuidens in par­
tes diuidat totum, ſed vt in ſpecie diuerſa: patet igitur ſphæram eſſe ſolidarum
primam) qui ſolida diuidunt in plana, ea diuidunt ſecundum numerum ſuper­
ficierum, quibus ambiuntur, v. g. diuidunt cubum in ſex ſuperficies, quia
cubus ſex quadratis planis ſuperficiebus continetur: qua ratione nequeunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index