Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1
At verò vt iam ſpeculis relictis & cry­
ſtallo
, ſinceri viſus aliquas falſas imagines
referam
, ſcilicet quomodo res vna duæ vi­
deri
poſſint, tempus eſſe videtur.
Contingit
autem
hoc, quia viſus ſic rectè videt, vt ra­
dij
in pupillam cadant orthogonij, ſeu dicas
perpendiculares
, & quaſi rectà in coniun­
ctionem
neruorum ferantur.
Cùm igitur
obliquantur
oculi, vt nerui ſurſum ac deor­
ſum
deprimantur, vna res duæ videbuntur.
Et generaliter quæcunque loco, forma, ma­
gnitudine
, aut colore diſtincta videbuntur,
duo
apparebunt, etſi ſit vnum.
Hoc autem
contingit
, ſeu loco alter oculorum dimouea­
tur
, ſeu diuerſis mediis videamus: velut ſi
oculorum
alteri conſpicilium obiiciatur, re­
liquo
per purum vidente aërem: vel ſi res in
aqua
partim ſit, partim in aëre, nam fracta
vel
duæ iudicantur: vel ſi inter oculos me­
dium
ſit obiectum, quod rem vnam videri
prohibeat
, quæ ſi vel non rectè ad oculorum
poſita
ſit, ſitum quaſi illis æquidiſtans, aut
colores
varios oſtendat, tunc vna res duæ eſſe
firmius
exiſtimabuntur.
Quædam enim res
propè
oculum nihil impediunt, quoniam
minores
ſunt diſtantia oculorum: procul &
propè
rem viſam eam tegunt.
Rurſus aliæ
oculis
proximæ impediunt, procul autem
parum
: quia angulus qui ex eis fit, ob diſtan­
tiam
iuxta oculum coanguſtatur.
Situs au­
tem
, mutatio non ſolùm in oculis, ſed in di­
gitis
, nec ſolum in viſu ſed in tactu, duo pro
vno
oſtendendo fallere ſolet.
Indice enim ac
medio
ſe inuicem ſuperequitantibus ſphæ­
rula
in vola ſubiecta, pro duobus iudicat,
adeò
vt nonnulli pignore depoſito certa­
uerint
.
Verùm & eadem ratione quæ in plano
pinguntur
, ſolida apparent.
Hoc autem ma­
ximè
duabus ex cauſis: altera eſt vmbra, à
quo
oculus iudicium illud refert: Si vmbra,
igitur
vmbroſum & ſolidum corpus.
Adeò
enim
ſenſus aſſueuêre iudicio ex diuturno
vſu
contracto, vt referant in inſulis nuper
repertis
, nec habitatis vnquam aliàs, aues
non
refugientes, capi manibus.
Altera eſt
vt
conſideres quæ pars corporis videatur,
velut
in cubo ſuprema anterior, dextra aut
ſiniſtra
: latent reliquæ ſuperficies: inde vm­
bram
ad lumen quod ante te finges ad alti­
tudinem
dimidij recti collocabis, corpus au­
tem
pro lineis, quæ ab oculo ad cubum ſu­
per
planum extenduntur.
Potes & ab angulo
intuitum
conſtituere, & lumen à latere.
Rur­
ſus
alia ratio eſt tabulæ, quæ in pariete pen­
det
, alia eius quæ ſub oculis ac manibus fi­
nitori
æquidiſtans iacet: verùm in omnibus
hoc
commune eſt, vt rem ipſam conſtituas
eodem
loco, & angulos ac puncta eadem in
plano
, ad oculos, & ad lumen exprimas, vt
terminos
rei viſæ.
Cùm enim anguli fuerint
æquales
, & coloribus, ac vmbris adiuuantur,
vt
eadem corpora referant neceſſe eſt.
Idem
enim
idem refert, & ſimile ſimile.
Memento
tamen
vt locum viſus æqualis obſerues, is
eſt
humanæ figuræ caput, cùm homo in ta­
bella
pictus fuerit: quæcunque enim infra
illud
videbuntur, humilia: quæcunque ſuprà,
ſublimia
, non ſecus quàm ſi verè tali in ſitu
forent
, oculus iudicabit.
Igitur vt ſolida re­
feras
, ſunt hæc quatuor abſoluenda: forma
rei
ex radiis oculorum ſumpta, vmbra ex ra­
diis
lucis, colos qui non alius eſſe debet quàm
eius
corporis ſub ea luce, & ſub eo ſitu col­
locati
: ac demum ſitus in tabella, ad hominis
depicti
rationem, cuius vertex in directo ſit
tuorum
oculorum, ſtatuendus eſt.
Quid enim

aliud
eſt pictura, quàm imitatio affectuum
quæ
ſunt in corporibus, ad luminis compa­
rationem
ex ſolo plano?
Nam etſi animi
etiam
diſpoſitione ex pictura liceat conie­
ctari
, non tamen aliter quàm vt per corpo­
reos
affectus exprimuntur: Dixi ad luminis
comparationem
: vnde alia erit natantis fa­
cies
, alia eius qui eſt ſub radiis Solis, alia ve­
noctis quadam obſcuritate, alia ſub lu­
mine
Lunæ, alia candelæ conſtituti, ob id de­
cet
admota lucerna experiri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index