Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (71) of 131 > >|
7771SPIRITAL. LIBER.
LV.
Quædam vaſa à principio humore injecto fluunt, inter-
miſſione vero ſacta non amplius fluunt injecto humore,
quouſque ad dimidium repleta fuerint.
Tunc enim inci-
piunt fluere.
At intermiſſione facta non amplius fluunt
quouſque impleantur.
Sit enim vas A B, ha-
62[Figure 62] bens in ſeipſo tres ſipho-
nes inflexos C D E, in ven-
tre occultatos, quorum al-
tera quidem crura ſint ad
fundum vaſis, altera vero
extra ferantur in canales
efformata:
atque eorum ex-
tremis apponantur vaſa
F H G quorum fundum
diſtetab oſculis, quantum
ad aquæ fluxum ſatis ſit.
Omnia vero comprehen-
dantur alio quodam vaſe,
tamquam baſi KLMN, quæ
canalem X habeat.
Et ſi-
phonis quidem C curvitas
ſit ad fundum vaſis;
ſiphonis
vero D curvitas ad dimi-
dium altitudinis ejus, &

ſiphonis E ad ipſum collum.

Siigitur in vas A B aquam
infundamus, à principio
quidem fiuet per ſiphonem
C, quoniam curvitas ipſius
eſt ad fundum.
Quodſi in-
termittamus, evacuabitur humidum infuſum per canalem X:
& vas F
relinquetur aqua plenum:
ſiphonis vero C reliqua pars aëre repleta erit.
Rurſus cum aquam infundamus, non procedet per ſiphonem C, propter-
ea quod aër in eo continetur inter aquam infuſam, &
eam, quæ eſt in
vaſe F.
Aſcendet ergo humidum uſque ad ſiphonis D curvitatem, quæ
eſt ad dimidium altitudinis vaſis, &
tunc fluere incipiet. Sed inter-
miſſionefacta rurſus idem continget, quod in ſiphone C jam dictum eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index