Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 110 > >|
1
Pr. 26 huius.
25. huius.
PROP. XXVIII. THEOR. XXII.
SI geneſes ſimilium, ſimpliciumque motuum fuerint
æquèamplæ, imagines acceleratorum motuum erunt
in duplicata ratione temporum, vel altitudinum ipſarum
geneſum.
Geneſes ſimilium, ac ſimplicium motuum ſunto ABC,

DEF, quarum amplitudines æquales ſint AC, DF. Dico,
imagines, ſiue ſpatia acceleratorum motuum eſſe in dupli­
cata ratione temporum, vel altitudinum BC ad EF.
Cum
AC, DF ſint gradus velocitatum in extremitatibus ſimpli­
cium decurſuum, etiam imagines velocitatum, iuxta ipſas
geneſes, quæ ſint interſe homogeneæ, erunt æquèamplæ,
& ſunt ſimilium motuum; ergo imagines acceleratorum

motuum, iuxta ſimplices illas geneſes, aut imagines æquè­
amplas erunt in duplicata ratione temporum: ſunt autem
imagines velocitatum æquèamplæ, ſimiliumque motuum,

hoc eſt ſpatia BC ad EF vt ipſa tempora; ergo ſpatia acce­
leratorum, propoſitorumque motuum erunt in ratione du­
plicata altitudinum BC, EF ſimplicium geneſum, ABC,
DEF.
Quod &c.
Tab. 7. Fig. 7.
26. huius.
26. huius.
PROP. XXIX. THEOR. XXIII.
SI geneſes ſimilium, ſimpliciumque motuum fuerint
æquèaltæ, imagines, ſiue ſpatia, acceleratorum mo­
tuum erunt vt tempora, vel reciprocè vt amplitudines ge­
neſum ipſorum ſimplicium motuum.
Geneſes ſimilium, ſimpliciumque motuum, ac interſe

homogeneæ ſint BAC, DEF, quæ habeant altitudines
AC, EF æquales.
Dico, imagines acceleratorum motuum
eſſe inter ſe, vt tempora dictorum ſimplicium motuum, vel
reciprocè vt amplitudines ipſarum geneſum.
Concipian-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index