Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 241 > >|
1Quapropter caelum simili ratione fatendum est,
Terramque, & solem, lunam, mare, cetera, quae sunt,
Non esse unica, sed numero magis innumerali:
Quandoquidem vitae depactus terminus alte
Tam manet haec etiam, nativo & corpore constant,
Quam genus omne quod hic generatim rebus abundat.

Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo dominis privata superbis,
Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Nam, pro sancta deum tranquila pectora pace,
Quae placidum degunt aevum, vitamque serenam;
Quis regere immensi summam; quis habere profundi
Endo manu validas potis est moderanter habenas?

Quis pariter caelos omnis convertere ?
& omnis
Ignibus aetheriis terras suffire feracis ?

Omnibus inve locis esse omni tempore praesto ?

Nubibus ut tenebras faciat, caelique serena
Concutiat sonitu ?
tum fulmina mittat: & aedis
Saepe suas disturbet, & in deserta recedens
Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
Praeterit, exanimatque indignos, inque merentes ?

Multaque post mundi tempus genitale, diemque
Primigenum maris, & terrae, solisque coortum,
Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
Semina; quae magnum iaculando contulit omne:
Unde mare, & terrae possent augescere; & unde
Appareret spatium caeli domus, altaque tecta
Tolleret a terris procul, & consurgeret aer.

Nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis
Corpora distribuuntur, & ad sua saecla recedunt;
Humor ad humorem, terreno corpore terra
Crescit, & ignem ignes procudunt, aetheraque aether,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index