Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Tùm
etiam eius forma non eſt, quoniam eius eſſet definitio: huius enim munus eſt explicare for­

mam
.
Sed eius eſt non definitio, verùm deſcriptio, nec forma igitur. Nec non ea quæ probantur,

externa
ſunt, nec intrinſecus à rei ſubſtantia pendent.
Et ad idem confirmandum valet auctoritas
Ariſtotelis
aientis, principia mathematices eſſe per ſimilitudinem, neque propria.
a Idemque non

ſine
cauſſa ab Ariſtotele acceptum; proptereà quòd omnes cauſſæ definiuntur per motum: effi­
ciens
enim eſt principium motus, finis cuius gratia motus eſt, forma & materia ſunt naturæ; & mo­
tus
igitur principia ſint neceſſe eſt.
At verò mathematica ſunt immobilia. Et nullum igitur ibi

cauſſæ
genus exiſtit.
Tùm etiam nulla affertur potiſsima demonſtratio. Siquidem definitio non
aſſumitur
: & eſto quòd aſſumatur, ea non interna eſt, ſed externa.
Quin etiam vna eſt cuiuſque
rei
demonſtratio.
Sed in his plures exhibentur; & recta, & quæ deducat ad id quod fieri nequit;

& mediis adeò diuerſis eadem concluſio comprehenditur.
Mathematicæ quoque rationibus vtun­

tur
quæ deducunt ad id quod fieri nequit: verò non ſunt ex primis, ſed à ſigno.
Poſtremò ve­
ſcientia tractat ſubſtantiam.
proptereà tot philoſophiæ partes quot ſubſtantiæ. b Atqui mathe­

matice
relinquit eam naturali.
Cęterùm toto cęlo veteres aberrant, nec de bono diſtinguere ſciunt.
quandoquidem bonum duplex eſt honeſtum & honore dignum τὸ καλόν Græci vocant, atque
alterum
, cui conuenit laus; Græcè dicitur ἀγαθόν honeſtum quidem propter ſe expetitur; lau­

dandum
propter aliud expeti poteſt.
honeſtum eſt in immobilibus alterum motu & actione con­
paratur
.
Nunc contemplatio ex honeſtis eſt; quippe quæ aliena eſt à motu. Quapropter ἠθιστήμη,
ſcientia
vocata eſt à ſtatu, c quòd ſedatis humoribus ætatis autem proceſſu id fit; & perturbationi­

bus
id quod præſtat virtus, nobis accedat, & id ita proprium ſapientię habitum eſt, vt M. Varro in
ſeriis
quoque diſceptationibus imperet quietem.
Romanus, inquiens, ſedendo ſapit. Hoc genere
boni
præditæ ſunt mathematicæ; & verum continent, quòd per ſe expetendum eſt; & ex hiſce
principiis
originem duxiſſe monſtrat id quòd otij vitandi gratia ſacerdotes apud Aegyptios in­

cubuerint
mathematicis.
Itaque ad illud. Omne bonum finis eſt, concedo. finis cuiuſdam actus
eſt
finis; & id quoque do.
Omnis actus cum motu: hoc verò nego. Sed actio vel imperfecta eſt,
vel
perfecta.
atque imperfecta quidem eſt cum motu; perfectam ſine motu conſiſtere poſſe pla­
num
eſt.
Et contemplatio eſt bonum honeſtum & actus, ſed ſine motu. Nunc contra iuniores ſeor­

ſum
oſtendamus mathematicas eſſe ſcientias.
Atque iam patet ex fine eas in ſcientiis eſſe nume­
randas
.
ſiquidem contemplatio, & veritas ſint ſcientiæ finis, aliquam verò partem contemplatio­

nis
, & veritatis mathematicæ præſeferant.
Perſuadet nos ordo rationum quibus ipſe vtuntur.

Nam
cùm ad tot capita vniuerſæ referantur, Rhetoricæ enim ſunt, aut Dialecticæ, aut demonſtra­

tiuæ
.
Sed non Rhetoricæ, non Dialecticæ, demonſtratiuę igitur: itaque ſcientiam faciunt. Prętereà
quinque
ſunt habitus, quibus verum dicere contingit, mens, ſapientia, prudentia, ars, & ſcientia.
Sed mathematicæ non mens, non ſapientia, non prudentia, non ars. igitur ſcientia. Quin etiam
efficiuntur
ex nobis & natura notis.
ea verò ſunt natura priora & cauſſa. ex cauſsis autem, ſi con­
templatio
veritatis proponatur; efficitur ſcientia.
Accedunt & Ariſtotelis, & Ptolomæi ſententię;
Quoniam
ille primam figuram ſcientiæ faciendę maximè accommodatam eſſe teſtatur, d & ſępe

auctoritate
mathematicorum conditiones verę demonſtrationis explicat.
Ptolomęus item cæte­
ris
ſcientiis tribuit ευλογον, probabile ſcilicet & veriſimile; certum & neceſſarium mathematicis.
Quòd ſi neceſſarium; & per ſe igitur; idque. in primo, vel in ſecundo modo; proptereà continent
quid
eſt; quod eſt principium demonſtrationis.
Et cùm mathematica ſint entia; vel ſunt cauſſæ
vel
ex cauſsis: tale enim eſt rerum genus in natura, quod nullum certum materiæ ſenſilis genus

ſibi
vendicat: ergo ſunt obnoxia demonſtrationi.
At verò vt rationes oppoſitæ diluantur, aduer­
tere
oportet conſilium Philoſophi 4. Met. vnde ſcaturit omnis fallacia propemodum.
Non te la­

tet
ex his, quæ nos anteà ſcripſimus, ab eis qui præceſſerunt Ariſtoteli, mathematicen è ſcientiarum
numero
eiectam fuiſſe, & habitam veluti philoſophiæ inſtrumentum, quod item reſpexiſſe vide­
tur
præceptorum præceptor, dum 3. Met. probabiliter argumentatur in eis non eſſe bonum.
Au­
diſti
quoque ante Ariſtotelem fuiſſe ignotum genus illud ſubſtantiæ quod ab omni materiæ ſe­
cretum
foret, & apodictice ſolùm ab Ariſtotele confectum.
proinde non extitiſſe locum primæ
philoſophiæ
, ſed primas ſibi vendicaſſe naturalem: ex quo effectum eſt, vt eo ſubſtantiarum ge­
nere
comperto naturalis quę tunc erat prima, locum cederet alteri philoſophiæ, eaque.
iure optimo
prima
haberetur, quòd de primis ſubſtantiis ageret; naturalis autem ſecunda, quia de ſecundo
ſubſtantiarum
ordine diſputaret.
Hæc quoniam confecta in phyſicis vt perſpicua ſtatuuntur: de
mathematicis
erat diſſerendum, quod in eius philoſophiæ calce per actum eſt.
Ergo cùm de ma­
thematicis
eo tempore nil decretum fuiſſet; ex iis quæ tum conſtituta erant, accipit Ariſtoteles
tot
eſſe ſcientias quot ſunt genera ſubſtantiarum, quaſi certum & confectum ex vi apodixeos, &
communiter
approbatum, & ſine controuerſia receptum, duo ſcilicet eſſe ſubſtantiarum gene­
ra
, necnon totidem ſcientias.
quod fortè non dixiſſet Ariſtoteles, poſtquàm (id quod in extre­
mo
illo volumine fecit) docuiſſet quemadmodum item bonum ad mathematica pertineret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index