Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 145 > >|
Pro quo notandum ex his, quæ in libro de motu poſtea di­
centur
, utrumque motum, videlicet naturalem, & qui ex impulſu
cauſatur
, efficienter quidem à principio interno mobilis; de­
terminatiuè
verò ab ideâ provenire.
Quæ ſi ab extra veniat,
motum
non naturalem; idea verò interna & à principijs eſſen­
tialibus
fluens motum naturalem determinat: atque ſi ad mun­
di
centrum dirigat, grauitas nun cupatur.
Fit autem hic mo­
tus
mediante impulſu: qui cùm neceſſariò producatur, neceſsè
hunc
in deſcenſu continuò augeri per prop: 10.
Idea verò ex­
terna
impulſum determinat ſimilem vel diſſimilem grauitati.

Et ſiquidem impulſus accedat ſimilis illi, qui prouenit à gravi­
tate
; dico ab utroque ſimul fieri motum: ſiue impulſus ſit ma­
ior
, ſiue minor gravitate.
Et impulſum quidem maiorem
grauia
incitare videtur manifeſtum.
Quòd ab hoc, non verò
à
gravitate fiant incrementa motûs: qui in omni puncto eſt
maior
gravitate, per prop: 11.
Idem verò dicendum de im­
pulſu
minori. propterea quòd grauitas non niſi mediante im­
pulſu
moueat: omnis verò acceſſio impulſûs auget præexi­
ſtentem
, & ad motum incitat velociorem, per poſit: 4.
Quôd
ſi
motus ſit non naturalis, cuiuſmodi ſagittæ, vel erit contrari­
us
abſolutè; qui nimirum fit per eandem lineam rectam: vel
ſubcontrarius
, angulum continens cum lineâ deſcenſus mino­
rem
duobus rectis.
Ft prioris quidem generis, ſi æqualis ſit
gravitati
, nullus omninò fit motus; verùm mobile tum quie­
ſcit
.
Propterea quòd deſcenſus grauium fiat mediante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index