Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 158 > >|
1matur lapidi, quo & motus incipiat, & reſiſientiæ
aëris
infernè jacentis vincatur.
Subnoto autem ean­
dem
proportionem, qua percurruntur orgyiæ, &
percurrerentur
ſtadia, ac milliaria, ſi tantùm ex alto
poſſet
aliquid cadere, eádem percurri pedes, digitos,
grana
, & ſpatia quælibet inſenſilia, ad ipſa vſque
minima
: Quare poſſe quoque accipi momenta non
ſolùm
cuiuſmodi ſunt interualla pulſationum arteriæ,
ſed
etiam minora, minoraque, & minimis quibuſque
illis
ſpatij partibus reſpondentia: Ac eadem ratione
poſſe
accipi non modo majores, & compoſitos ve­
locitatis
gradus; ſed minimos etiam, atque ſimpli­
ces
, quorum nempe vnus ſufficere poſſit mobili ci­
endo
per vnum ex illis ſpatiis minimis, & in mini­
mo
vno momentorum.
Igitur cùm primum mo­
mentum
accipio, minimum intelligo, in quo vnus,
& ſimplex ictus per attractionem imprimatur, per­
agaturque
minimum ſpatium, motu exſiſtente ſim­
plici
, & cui deinceps accedere, ex repetitis icti­
bus
, gradus celeritatis poſſint.
Porrô quia aër
infernè
preſſus circumſtantem premit, neque vſ­
quam
patet ſuccedendi libertas, niſi quà ſupernè
ſpatium
intereà deſeritur, ideò fit, vt aër ſecun­
dum
latera reſiliens in ſuperiorem locum concurrat;
derelictumque
locum inuadat.
Et quoniam non po­
teſt
hæc inuaſio fieri, quin aer accurrens vrgeat la­
pidem
; idcircô fit, vt ſecundo momento duplex de
nouo
imprimatur ictus, vnus à Terra, quæ pergit
attrahere
, alius ab aere, qui incipit vrgere.
Iſti
autem
ſunt duo motus, ſiue celeritatis gradus, qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index