Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
lunamque et solis praeclara luce nitorem;
omnia quae nunc si primum.
mortalibus essent,
ex inproviso si nunc obiecta repente,
quid magis his rebus poterat mirabile dici
aut minus ante quod auderent fore redere gentes ?

nil, ut opinor: ita haec species miranda fuisset.

quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi,
suspicere in caeli dignatur lucida templa!
desine quapropter novitate exterritus ipsa
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende et, si tibi vera videntur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris haec extra moenia mundi,
quid sit ibi porro quo prospicere usque velit mens
atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
Principio nobis in cunctas undique partis
et latere ex utroque supra supterque per omne
nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
vociferatur, et elucet natura profundi.

nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
undique eum vorsum spatium vacet infinitum
seminaque innumero numero summaque profunda
multimodis volitent aeterno percita motu,
hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
nil agere illa foris tot corpora materiai;
eum praesertim hic sit natura factus, ut ipsa
sponte sua forte offensando semina rerum,
multimodis temere incassum frustraque coacta,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index