Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1matur lapidi, quo & motus incipiat, & reſiſientiæ
aëris infernè jacentis vincatur.
Subnoto autem ean­
dem proportionem, qua percurruntur orgyiæ, &
percurrerentur ſtadia, ac milliaria, ſi tantùm ex alto
poſſet aliquid cadere, eádem percurri pedes, digitos,
grana, & ſpatia quælibet inſenſilia, ad ipſa vſque
minima: Quare poſſe quoque accipi momenta non
ſolùm cuiuſmodi ſunt interualla pulſationum arteriæ,
ſed etiam minora, minoraque, & minimis quibuſque
illis ſpatij partibus reſpondentia: Ac eadem ratione
poſſe accipi non modo majores, & compoſitos ve­
locitatis gradus; ſed minimos etiam, atque ſimpli­
ces, quorum nempe vnus ſufficere poſſit mobili ci­
endo per vnum ex illis ſpatiis minimis, & in mini­
mo vno momentorum.
Igitur cùm primum mo­
mentum accipio, minimum intelligo, in quo vnus,
& ſimplex ictus per attractionem imprimatur, per­
agaturque minimum ſpatium, motu exſiſtente ſim­
plici, & cui deinceps accedere, ex repetitis icti­
bus, gradus celeritatis poſſint.
Porrô quia aër
infernè preſſus circumſtantem premit, neque vſ­
quam patet ſuccedendi libertas, niſi quà ſupernè
ſpatium intereà deſeritur, ideò fit, vt aër ſecun­
dum latera reſiliens in ſuperiorem locum concurrat;
derelictumque locum inuadat.
Et quoniam non po­
teſt hæc inuaſio fieri, quin aer accurrens vrgeat la­
pidem; idcircô fit, vt ſecundo momento duplex de
nouo imprimatur ictus, vnus à Terra, quæ pergit
attrahere, alius ab aere, qui incipit vrgere.
Iſti
autem ſunt duo motus, ſiue celeritatis gradus, qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index