Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Tùm etiam eius forma non eſt, quoniam eius eſſet definitio: huius enim munus eſt explicare for­

mam.
Sed eius eſt non definitio, verùm deſcriptio, nec forma igitur. Nec non ea quæ probantur,

externa ſunt, nec intrinſecus à rei ſubſtantia pendent.
Et ad idem confirmandum valet auctoritas
Ariſtotelis aientis, principia mathematices eſſe per ſimilitudinem, neque propria.
a Idemque non

ſine cauſſa ab Ariſtotele acceptum; proptereà quòd omnes cauſſæ definiuntur per motum: effi­
ciens enim eſt principium motus, finis cuius gratia motus eſt, forma & materia ſunt naturæ; & mo­
tus igitur principia ſint neceſſe eſt.
At verò mathematica ſunt immobilia. Et nullum igitur ibi

cauſſæ genus exiſtit.
Tùm etiam nulla affertur potiſsima demonſtratio. Siquidem definitio non
aſſumitur: & eſto quòd aſſumatur, ea non interna eſt, ſed externa.
Quin etiam vna eſt cuiuſque
rei demonſtratio.
Sed in his plures exhibentur; & recta, & quæ deducat ad id quod fieri nequit;

& mediis adeò diuerſis eadem concluſio comprehenditur.
Mathematicæ quoque rationibus vtun­

tur quæ deducunt ad id quod fieri nequit: eæ verò non ſunt ex primis, ſed à ſigno.
Poſtremò ve­
rè ſcientia tractat ſubſtantiam.
proptereà tot philoſophiæ partes quot ſubſtantiæ. b Atqui mathe­

matice relinquit eam naturali.
Cęterùm toto cęlo veteres aberrant, nec de bono diſtinguere ſciunt.
quandoquidem bonum duplex eſt honeſtum & honore dignum τὸ καλόν Græci vocant, atque
alterum, cui conuenit laus; Græcè dicitur ἀγαθόν honeſtum quidem propter ſe expetitur; lau­

dandum propter aliud expeti poteſt.
honeſtum eſt in immobilibus alterum motu & actione con­
paratur
.
Nunc contemplatio ex honeſtis eſt; quippe quæ aliena eſt à motu. Quapropter ἠθιστήμη,
ſcientia vocata eſt à ſtatu, c quòd ſedatis humoribus ætatis autem proceſſu id fit; & perturbationi­

bus id quod præſtat virtus, nobis accedat, & id ita proprium ſapientię habitum eſt, vt M. Varro in
ſeriis quoque diſceptationibus imperet quietem.
Romanus, inquiens, ſedendo ſapit. Hoc genere
boni præditæ ſunt mathematicæ; & verum continent, quòd per ſe expetendum eſt; & ex hiſce
principiis originem duxiſſe monſtrat id quòd otij vitandi gratia ſacerdotes apud Aegyptios in­

cubuerint mathematicis.
Itaque ad illud. Omne bonum finis eſt, concedo. finis cuiuſdam actus
eſt finis; & id quoque do.
Omnis actus cum motu: hoc verò nego. Sed actio vel imperfecta eſt,
vel perfecta.
atque imperfecta quidem eſt cum motu; perfectam ſine motu conſiſtere poſſe pla­
num eſt.
Et contemplatio eſt bonum honeſtum & actus, ſed ſine motu. Nunc contra iuniores ſeor­

ſum oſtendamus mathematicas eſſe ſcientias.
Atque iam patet ex fine eas in ſcientiis eſſe nume­
randas.
ſiquidem contemplatio, & veritas ſint ſcientiæ finis, aliquam verò partem contemplatio­

nis, & veritatis mathematicæ præſeferant.
Perſuadet nos ordo rationum quibus ipſe vtuntur.

Nam cùm ad tot capita vniuerſæ referantur, Rhetoricæ enim ſunt, aut Dialecticæ, aut demonſtra­

tiuæ.
Sed non Rhetoricæ, non Dialecticæ, demonſtratiuę igitur: itaque ſcientiam faciunt. Prętereà
quinque ſunt habitus, quibus verum dicere contingit, mens, ſapientia, prudentia, ars, & ſcientia.
Sed mathematicæ non mens, non ſapientia, non prudentia, non ars. igitur ſcientia. Quin etiam
efficiuntur ex nobis & natura notis.
ea verò ſunt natura priora & cauſſa. ex cauſsis autem, ſi con­
templatio veritatis proponatur; efficitur ſcientia.
Accedunt & Ariſtotelis, & Ptolomæi ſententię;
Quoniam ille primam figuram ſcientiæ faciendę maximè accommodatam eſſe teſtatur, d & ſępe

auctoritate mathematicorum conditiones verę demonſtrationis explicat.
Ptolomęus item cæte­
ris ſcientiis tribuit ευλογον, probabile ſcilicet & veriſimile; certum & neceſſarium mathematicis.
Quòd ſi neceſſarium; & per ſe igitur; idque. in primo, vel in ſecundo modo; proptereà continent
quid eſt; quod eſt principium demonſtrationis.
Et cùm mathematica ſint entia; vel ſunt cauſſæ
vel ex cauſsis: tale enim eſt rerum genus in natura, quod nullum certum materiæ ſenſilis genus

ſibi vendicat: ergo ſunt obnoxia demonſtrationi.
At verò vt rationes oppoſitæ diluantur, aduer­
tere oportet conſilium Philoſophi 4. Met. vnde ſcaturit omnis fallacia propemodum.
Non te la­

tet ex his, quæ nos anteà ſcripſimus, ab eis qui præceſſerunt Ariſtoteli, mathematicen è ſcientiarum
numero eiectam fuiſſe, & habitam veluti philoſophiæ inſtrumentum, quod item reſpexiſſe vide­
tur præceptorum præceptor, dum 3. Met. probabiliter argumentatur in eis non eſſe bonum.
Au­
diſti quoque ante Ariſtotelem fuiſſe ignotum genus illud ſubſtantiæ quod ab omni materiæ ſe­
cretum foret, & apodictice ſolùm ab Ariſtotele confectum.
proinde non extitiſſe locum primæ
philoſophiæ, ſed primas ſibi vendicaſſe naturalem: ex quo effectum eſt, vt eo ſubſtantiarum ge­
nere comperto naturalis quę tunc erat prima, locum cederet alteri philoſophiæ, eaque.
iure optimo
prima haberetur, quòd de primis ſubſtantiis ageret; naturalis autem ſecunda, quia de ſecundo
ſubſtantiarum ordine diſputaret.
Hæc quoniam confecta in phyſicis vt perſpicua ſtatuuntur: de
mathematicis erat diſſerendum, quod in eius philoſophiæ calce per actum eſt.
Ergo cùm de ma­
thematicis eo tempore nil decretum fuiſſet; ex iis quæ tum conſtituta erant, accipit Ariſtoteles
tot eſſe ſcientias quot ſunt genera ſubſtantiarum, quaſi certum & confectum ex vi apodixeos, &
communiter approbatum, & ſine controuerſia receptum, duo ſcilicet eſſe ſubſtantiarum gene­
ra, necnon totidem ſcientias.
quod fortè non dixiſſet Ariſtoteles, poſtquàm (id quod in extre­
mo illo volumine fecit) docuiſſet quemadmodum item bonum ad mathematica pertineret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index