Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
71
71 (19)
72
72 (20)
73
73 (21)
74
74 (22)
75
75 (23)
76
76 (24)
77
77 (25)
78
78 (26)
79
79 (27)
80
80 (28)
< >
page |< < (25) of 389 > >|
7725PARS PRIMA. quod horas dirimit, binæ debebunt eſſe denſitates ſimul, nimi-
rum &
ſimplex, & dupla, quæ ſunt reales binarum realium
ſerierum termini.
11Unde huc
transferenda ſo-
lutio ipſa.
53. Id ipſum in diſſertatione De lege virium in Natura exi-
ſtentium ſatis, ni fallor, luculenter expoſui, ac geometricis fi-
guris illuſtravi, adjectis nonnullis, quæ eodem recidunt, &

quæ in applicatione ad rem, de qua agimus, &
in cujus gra-
tiam hæc omnia ad legem continuitatis pertinentia allata ſunt,
proderunt infra;
libet autem novem ejus diſſertationis nume-
ros huc transferre integros, incipiendo ab octavo, ſed numeros
ipſos, ut &
ſchematum numeros mutabo hic, ut cum ſupe-
rioribus conſentiant.
22Solutio peti
ta ex geometri-
co exemplo.
54. Sit in fig. 8. circulus GMM'm, qui referatur ad
datam rectam A B per ordinatas H M ipſi rectæ perpendi-
culares;
uti itidem perpendiculares ſint binæ tangentes
33Fig. 8. EGF, E'G'F'.
Concipiantur igitur recta quædam indeſi-
nita ipſi rectæ A B perpendicularis, motu quodam continuo
delata ab A ad B.
Ubi ea habuerit, poſitionem quamcum-
que CD, quæ præcedat tangentem EF, vel C'D', quæ con-
ſequatur tangentem E' F';
ordinata ad circulum nulla erit,
ſive erit impoſſibilis, &
ut Geometræ loquuntur, imaginaria.
Ubic unque autem ea ſit inter binas tangentes EGF,
E'G'F', in HI, H'I', occurret circulo in binis punctis M,
m, vel M'm', &
habebitur valor ordinatæ HM, Hm, vel
H'M', H'm'.
Ordinata quidem ipſa reſpondet ſoli interval-
lo E E':
& ſi ipſa linea A B referat tempus; momentum E
eſt limes inter tempus præcedens continuum A E, quo or-
dinata non eſt, &
tempus continuum E E' ſubſequens, quo
ordinata eſt;
punctum E' eſt limes inter tempus præcedens
E E', quo ordinata eſt, &
ſubſequens E'B, quo non eſt.
Vita igitur quædam ordinatæ eſt tempus E E':
ortus habetur
in E, interitus in E'.
Quid autem in ipſo ortu, & interitu?
Habetur-ne quoddam eſſe ordinatæ, an non eſſe?
Habetur uti-
que eſſe, nimirum E G, vel E'G', non autem non eſſe.
O-
ritur tota finitæ magnitudinis ordinata E G, interit tota fi-
nitæ magnitudinis E'G', nec tamen ibi conjungit eſſe, &
non
eſſe, nec ullum abſurdum ſecum trahit.
Habetur momento E
primus terminus ſeriei ſequentis ſine ultimo ſeriei præceden-
tis, &
habetur momento E' ultimus terminus ſeriei præceden-
tis ſine primo termino ſeriei ſequentis.
44Solutio ex me-
taphyſica con-
ſideratione.
55. Quare autem id ipſum accidat, ſi metaphyſica conſi-
deratione rem perpendimus, ſtatim patebit.
Nimirum veri
nihili nullæ ſunt veræ proprietates:
entis realis veræ, &
reales proprietates ſunt.
Quævis realis ſeries initium rea-
le habere debet, &
finem, ſive primum, & ultimum termi-
num.
Id, quod non eſt, nullam habet veram proprietatem,
nec proinde ſui generis ultimum terminum, aut primum exi-
git.
Series præcedens ordinatæ nullius, ultimum terminum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index