Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
< >
page |< < (64) of 361 > >|
7864HYDRODYNAMICÆ. tione velocitatum quam quantitatum theoremata, quæ in præcedente ſectione
exhibita fuerunt.
(III.) Patet autem ex ipſa explicatione ſupra data de contractione venæ,
non poſſe non illam à diverſis circumſtantiis mutari;
ita experimenta docent,
diminui eandem ab auctâ laterum foraminis craſſitie:
an altitudo aquæ ſupra
foramen aliquid conferat non ſatis ſcio:
crediderim fere creſcere aliquantulum
contractionem ab aucta altitudine aquæ internæ, quamvis facile parum id fore
prævideam:
veriſimile quoque eſt, eo minorem cæteris paribus fore contra-
ctionem venæ, præſertim verticalis, quo majorem rationem habuerit amplitudo
foraminis ad amplitudinem cylindri, quia motus aquæ internæ fundo proximæ
eo minus fit obliquus, ita ut ſi foramen totam amplitudinem cylindri occupet,
nulla utique attenuatio venæ aqueæ oriri poſſit.
Ad hoc animum advertant ve-
lim, qui hujus contractionis in ipſa velocitatum determinatione rationem ha-
bendam eſſe fortaſſe cogitabunt.
Cum enim foramen non multo minus eſt
amplitudine vaſis, nulla oriri poteſt contractio notabilis &
cum foramen eſt
parvum, nulla rurſus oritur fere differentia circa velocitates ſive foramen ali-
quantum augeatur ſive diminuatur.
§. 4. Eadem propemodum ratio eſt aquarum horizontaliter, ut de
aliis directionibus taceam, effluentium:
nam ſimili modo ab omni parte af-
fluet aqua ad foramen;
imo etiam ex inferiori parte aſcendet uſque ad foramen
ut effluere poſſit, quod ipſe ſæpe fieri obſervavi.
Simili igitur cauſa ſimilis
fiet in vena effluente attenuatio, quam eo facilius eſt oculis perſpicere, quod
hîc locum non habeat altera atteuuatio ab acceleratione aquæ jam egreſſæ
oriunda.
Et ob hanc rationem, ſi quis obſervationes circa contractionem
venæ facere inſtituat, is meo judicio melius faciet, utendo venis horizontali-
ter, quam ſub aliâ directione effluentibus.
§. 5. Quanta autem ſit contractio, id eſt, quænam ratio intercedat
inter amplitudinem orificii ſectionemque venæ horizontaliter effluentis mini-
mam experiri licet vel ſumendo actu menſuras diametrorum iſtis amplitudini-
bus reſpondentium, vel etiam mediante quantitate aquæ dato tempore, da-
tisque velocitatibus effluentis, ubi tamen velocitates non tam ex altitudine
aquæ ſupra foramen, quam ex amplitudine jactus deducenda erunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index