Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1
ceum interponendus erit.
Sed cauendum eſt,
ne candido multum in picturis vtaris: eſt
enim velut illarum venenum: nam ſplendo­
re ſua venuſtatem primò, ac grauitatem
quandam ab artis opere aufert, colores de­
inde reliquos obſcurat, & vmbras rerum
vitiat.
Ordo colorum
ſibi con­
gruentium.
Candidus
color venenum
picturis.
Colorum no­
mina.
Sed poſtquam in colorum mentionem in­
cidimus, de illorum generatione ac nomini­
bus tum ſpeciebus dicendum eſt: ſed quia
res tractare difficile eſt, non intellectis no­
minibus, nomina illorum prius exponenda
erunt, non equidem nunc antiquorum ex
opinione, ſed ita vt quæ tractantur intelli­
gantur.
Velle enim nunc in tanta illorum
confuſione de colorum nominibus tractare
iuxta antiquorum ſententiam, res eſt præter
id quòd difficillima & immenſi negotij, ex­
tra propoſitum noſtrum.
Rem igitur hanc
tametſi nouo, non tamen inutili exemplo
aggrediemur.
Ergo quomodo de coloribus
agendum ſit, à manifeſtiſſimis ſumens ini­
tium, nunc docebo.
Niueus color qualis ſyn­
ceræ niui in cumulum congregatæ, candore

eximio, ac ſplendore non leui.
Candidus in
calce eſt, colore niue non inferior, fed ſplen­

dore.
Lacteus in lacte, candore minore,
ſplendore fermè nullo: nam nullus candor

abſque ſplendore.
Hi tres, albi nomine intelli­
guntur.
Huic niger è directo opponitur. Hic
talis eſt, qualis in carbonibus qui tamen ex

eo ſplendet.
Prannius à gemma quæ talis vo­
catur.
Argenteus ab argento dictus, multum
habet ſplendoris, candoris parum.
Plumbeus
verò minus candido eximius: nam obſcurior

eſt, & minus habet lucis.
Aqueus aquæ ſi­
millimus, non quidem maris, ſed fontium
atque fluminum: ſplendoris habet multum,

candoris parum: è directo contrarius cine­
reo, qui colos eſt cinis, in quo candoris plus,

lucis fermè nihil.
Plumbeo proximus liuidus,
qualis eſt ad vnguem caro puerorum, qui lo­
ris vapularunt: eſt enim veluti plumbeus
abſque ſplendore vllo, cùm ſanguis accurrit,
nec exit, ſed ſub cute colligitur.
Palearis,

qualis tritici paleæ.
Splendidior ſolùm eſt
colos vrinæ bene valentium corporum.

Flauus, qualis maturis aſtris.
Aureus parum
differt à flauo, eſt tamen longè ſplendidior.
Inde luteus, qualis ouorum vitellis, quæ lu­
tea etiam ſolemus vocare.
Splendidior eſt eo
croceus, ac paulò rubicondior.
Quo flam­
meus à flamma dictus, vt à croco croceus,
longè clarior eſt.
Eſt purperæ noſtræ color

purpureus, rubeo clarior.
Nam rubro etiam
ſubrubens proximus eſt.
Hic qualis vino ru­
benti clariori.
Manifeſtum eſt autem, quòd
paulò dilutior & clarior aliquantò ſanguinis
venalis colore, qui propriè Rubens mere­
tur apellari.
Ex albo, rubróque miſtis roſeus

componitur, qui in roſis, tum pueris ac puel­
lis effloreſcit, ac etiam inter reliqua in cera­
ſiis fructibus.
Vinoſus qualis amethyſto gem­
mæ, non à vino dictus, ſed ab acinis vuarum

originem traxit.
Rubens pallidior, qualis
floribus mali punici, puniceus vocatur.
Viri­
dis, qualis in pratis veris tempore antequam
floreant: atque ſmaragdus gemma hunc,
cùm nobilis fuerit, pulcherrimè exprimit.

Citreus, à citro ſeu malo medico non valde
maturo, ex viridi, & paleati intermiſtus.
Praſſius, à praſſio, quod marrubium vocant,

deductus, viridi paulò obſcurior.
Cui ærugi­
noſus aduerſatur, tantò viridi clarior, qua­
lis in ærugine purgata videri ſolet.
Luridus,

venenis ac ſerpentibus quaſi peculiaris, ex
viridi & nigro intermiſtus, addito ſplendo­
re.
Poſt hos ſunt obſcuriores: Ceruleus, à

cera, ſimilis tranquillo mari, qui etiam Ve­
netus ſolet appellari.
Et cœruleus à cœlo de­

ductus, qualis in ſaphiris electis: vocabimus
hunc & cœleſtem, & cyaneum.
Eſt & lapis
huius nominis quo vtuntur pictores, ſapphi­
ro in totum ſimilis, niſi quòd nec nitet, nec
eſt perſpicuus.
Ferrugineus à ferrò, quod ru­

biginem contraxit.
Et pullus: hic terræ quàm
nuper vomere vertit agricola, ſimilis, ferru­
gineóque obſcurior: neuter autem eorum
nitet.
Melongeneus, qualis ad vnguem car­

cinomatibus, à fructu herbæ qui eius coloris
eſt, ſic appellatus.
Sunt igitur colores princi­
pales quatuor, albus, rubens, viridis, & obſ­
curus.
Statuemus autem & ſeptem pòſt, iux­
ta Ariſtotelis ſententiam.
Sed iam de illo­

rum cauſis dicendum eſt.
Generantur colo­
res omnes ex tribus: primùm quidem ſub­
iecta materia: inde luce, ſeu potius lumine,
quod ei miſcetur, & medio.
Nam viſa per vi­
ride vitrum, aut in vmbra arborum, viridia
perſæpè videntur, cùm tamen non ſint.
Alia
etiam eſt rei ſpecies per aquam aut cryſtal­
lum viſa, quàm per aërem.
Lumen quoque
colorem mutat pro ſui magnitudine, vt co­
lumbæ collo, quod diuerſis coloribus pro lu­
cis varietate nitet.
Res etiam etiam per ſe
ſubiecta colorem à propria miſtione expoſ­
cit: quoniam neque calx nigra vllam ob lu­
cem fiet, neque carbones albi.
Hoc autem
quaſi contingit, quoniam potentia aut actu
lucem quandam retinent.
Potentia quidem,
vt viridis: actu autem, vt niueus.
Sunt autem
colores qui multum luminis retinent, niueus,
argenteus, aureus, candidus, viridis, puni­
ceus, purpureus, & vinoſus: qui omnes fer­
mè in ipſa iride, ſi rectè eam conſideremus,
ſpectantur.
Facilè autem eſt ſingulos colores, qui

multum lucis continent, explorare.
Vrceum
aqua plenum Soli expone, & quotquot ge­
nerantur colores, omnes hi multum lucis
continent.
Rurſus, qui in rebus nitidis ſpe­
ctantur, vt auro, argento, & aqua, qui colos
communis etiam eſt cryſtallo, vitro ac ſpe­
culis.
Ergo argenteus fit ex cinereo, cùm
multum lucis exceperit: ſicut niueus ex al­
bo multo lumini miſto: & puniceus ex ni­
gro multa luce pleno, vt in pruna.
Purpureus,
cùm album obſcurum radiis miſcetur Solis,
velut in aurora.
Vinoſus è puro, nec diluto
nigro aëri ac ſplendori immiſto.
Hic tamen
inter lucidos colores minus retinet lucis.
Aureus è flauo multa pura luce referto con­
ſtat.
Viridis fit duobus modis, aut humido
multo ſenſim excocto, vt in arborem foliis:
vel cùm humidum nigrum vlterius coqui­
tur, vt cùm aquarum ſtantium nigra ſuper­
ficies, aut terra ſub impluuiis nigra facta
vireſcunt.
Cùm verò vireſcit aliquid, maio­
re calore aër & lumen admiſcentur.
Can­
didus ex albo fit puro mediocri luce con­
ſperſo.
Aqueus ex mediocri luce perſpicui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index