Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1pulſu: Impulſus verò contrarius tollat vel impediat ſuum
contrarium in eadem ratione, totus totum; pars verò partem
proportionalem.
Igitur ſi minor ſit impulſus gravitate, abla­
tâ parte æquali à reſiduâ gravitate fit deſcenſus.
Quòd ſi ve­
rò maior ſit impulſus: erit huius exceſſus principium motûs
ſurſum.
At verò impulſus ſubcontrarius, ſi angulum conti­
neat rectum, vel maiorem recto, cùm illius motus à centro ab­
ducat, nullum impulſum videtur gravitas determinare: Vn­
de motus ab exceſſu fieri dicendus: quouſque æquatio fiat
triusque
, tum enim motu miſto ferri, & in ſpeciem arcüs ſinuari
videtur.
Quod quidem ſupponere debent, qui dicunt mo­
tum proiectorum fieri per lineam rectam: quod nullo modo
eſſet, ſi motu miſto ferrentur ex gravitate atque impulſu.
Nam
cùm plaga minuat impulſum, gravitas verò eadem maneat;
neceſse latera motûs continuò aliam atque aliam rationem ad
ſe habere.
Cuius ratio eſſe videtur; quòd gravitas nonniſi
idealiter concurrat ad motum & impulſum: unde per aliam
ideam fortiorem ſuperari & excludi poteſt: ut ad præſcriptum
huius, non illius moveatur.
At verò impulſus ſubcontrarij
neceſſariò miſcentur, actionêsque producunt mixtas.
Eſt hæc
ſententia multùm probabilis, ſed oppoſita magis placet.
Nam
cùm motus proiectorum demum ſinuetur manifeſtè: id non­
niſi ex impulſu gravitatis eſſe poteſt: qui mobile ex illâ lineâ
rectâ ad centrum abducit.
At verò hoc contingit non ſolùm
æquatâ gravitate, ſed etiam cùm maior eſt impulſus: Igitur in
reliquum impulſum, quo moveri cæpit, grauitas influit: ac
proinde neceſse hunc motum eſſe miſtum.
Aſſumatur enim
altitudo ſagittæ AC, cùm iam manifeſtè incipit declinare à li­
neâ horizonti parallelâ: cuius motus ſinuoſus AFG eritque AG
maior quàm AC.
Dico impulſum eſſe maiorem gravitate.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index