Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 334 > >|
1tibus; quòdque perexigua vis, illis adjuncta, ſufficiat
ad harum determinationem mutandam; quòdque,
quamvis nullae fortè deſcribant tales circulos, quales
hîc repraeſentantur a e i o & ouya, haud dubi tamen
omnes circulariter, & aliquibus modis huic aequipol­
lentibus moveantur.
LVII.
Ejuſdem rei demon­
ſtratio.
20
25
5
10
15
20
25
5
6[Figure 6]

Ita ergo mutatâ determinatione particularum fluidi,
quae impediebant ne corpus B moveretur verſus C
hoc corpus B omnino incipiet moveri, & quidem eâ­
dem cum celeritate, quà vis à fluido diverſa illud pel­
lit; ſi ſupponamus in iſlo fluido nullas eſſe particulas,
quae non celeriùs, vel ſaltem aequè celeriter movean­
tur.
Nam, ſi quae tardiús agantur, quatenus ex illis
conſtat rationem fluidi non habet, neque tunc ſufficit
minima quaeque vis ad corpus durum in hoc fluido
exiſtens movendum; ſed tanta requiritur, ut ſuperet
reſiſtentiam quae oritur ab iſtarum fluidi particularum
tarditate.
Ac ideò ſaepe videmus aerem, aquam & alia
fluida, multúm reſiſtere corporibus, quae in ipſis valde
celeriter aguntur, iiſdemque ſine ullâ difficultate ce­
dere, cùm lentiús procedunt.
LVIII.
Si quae fluidi particulae
tardiús moveantur,
quàm corpus durum
in eo exiſtens, illud
hac in parte fluidi
rationem non habere.
10
15
20

Cúm autem corpus B ſic movetur verſus C, non pu­
tandum eſt, illud accipere ſuum motum à ſolâ vi exter­
nâ ipſum impellente, ſed maximà ex parte à fluidi par­
ticulis; ita ſcilicet, ut eá quer componunt circulos
aeio & ayuo, tantum amittant de ſuo motu, quantum
acquirent ea particulit corporis duri B quae ſunt inter
o & a: quippe quae jam facient partem motuum circu­
larium aeioa & ayuoa: quamvis, prout ulterius proce­
dent verſus C, novis ſemper fluidi particulis jungantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index