Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Accipe quæſo, totum Syſtema telluris globi, quod non modò
ſublunarem omnem tractum, verùm etiam Lunarem complectitur; finge
totum illud ad modum vnius Epicycli, ita tamen, vt globus terræ, & por­
tio vicinior circumfuſi ætheris volvatur ab occaſu ad ortum ſpatio 24. hora­
rum, ſuperior verò multò tardiùs, & Lunaris tantum gradus eo tempore
acquirat, in tanta enim diſtantia, vis rapicis terræ, ſi non prorſus evaneſ­
cit, ſaltem plurimùm remittitur.
Antim. Ingeniosè prorſus; vis enim vim illam motricem à terreſtri glo­
bo, ad Lunarem traduci, eamque valde remiſſam, propter diſtantiam, cujus
rei analogiam petes in mea quoque hypotheſi, a Iove, qui quatuor Lunas
ſecum ita volvit, immò & à Sole qui Venerem & Mercurium ſecum in or­
bem agit; ſed vt duo ſunt motus in terreſtri globo, centri ſcilicet, atque or­
bis, cur debilitatur vis motrix in Lunam traducta à motu orbis, intacta re­
manente traducta à motu centri, vtramque enim, vel neutram diſtantia
æquè debilitat.
Auguſtin. Si fingas totum illud Syſtema vtroque motu moveri, fieri non
poteſt, quin motus centri toti ſyſtemati communis ſit, atque adeò omnes
ſyſtematis partes per ſe illo motu æquè moveantur, licèt aliquæ plus, aliæ
minùs propter motum orbis.
Antim. Fingo facilè totum illud ſyſtema ad inſtar ſphæræ, cujus majo­
rem tantùm circulum accipio, qui ſit ad inſtar epicycli ; ſed cùm retardetur
motus orbis propter diſtantiam, non video, cur propter eandem non re­
tardetur etiam motus centri; & verò, ſi ſolida quæpiam eſſet partium hu­
jus ſyſtematis inter ſe connexio, optimè intelligerem, quomodo vterque
motus omnibus communicetur; ſed hoc poſito, æquè citò omnes motum
orbis abſolverent; ſed cùm hæc ſolida connexio non ſit, quid mirum.
ſi vter­
que motus tum orbis, tum centri communicetur.
Chryſoc. Vnum tibi facilè ſuggererem, quod ad rem præſentem pluri­
mùm facit; nempe ſi motus orbis à globo terreſtri in Lunarem traducitur;
igitur hic motus Lunæ versùs ortum iret per arcus parallelos circulis diur­
nis, ſimilis enim terræ motus ſimilem produceret; cùm tamen orbita Lu­
næ non modò Æquatori parallela non ſit, ſed nequidem Eclipticæ; ac­
cedit quod totum illud ſyſtema modò ad Auſtrum, modò ad Boream cum
terreſtri globo librari deberet, hoc enim ſit in terreſtri globo ad retinen­
dum axis paralleliſmum; quare cùm non videatur quomodo Lunæ motus
à telluris motu proficiſci, vel traduci queat dicerem potiùs, (in ante­
riori Schemate) Lunam ab Angelo ita moveri abſque epicyclo; quia
revera nullum videmus epicyclum, idque per lineam curvam HE
PGFI.
Auguſtin. Ab Angelo igitur inæquali motu reali movetur; & hoc ipſum
eſt, quod ipſe Antimus intendit, & opponit contra meam hypotheſim ; hoc
autem argumentum ejuſdem prorſus eſt energiæ, ſive dicatur Luna moveri
ab Angelo per lineam HPG, ſive à ſe ipſa.
Antim. Cùm ergo ita reverà moveatur per lineam HPG, motus illius,
realis ſcilicet, omnino inæqualis eſt, vt iam dixi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index