DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 207 > >|
1plures magnitudines, inquit, & magnitudines æqualem habuerint
grauitatem. ex quibus conſtat Archimedem ad magnitudinum
grauitates omnino reſpexiſſe.
ita vt quando Archimedes in­
quit, & magnitudines æquales, idem eſt, ac ſi dixiſſet, & magnitu­
dines æqualem habuerint grauitatem. Præterea in ſexta propoſitio
ne inquit magnitudines ę〈que〉ponderare ex diſtantijs permu­
tàtim proportionem habentibus, vt grauitates.
ita ut cauſa
huius æ〈que〉ponderationis ſit (vt reuera eſt) magnitudinum
grauitas.
& quanquam in hac ſeptima propoſitione dicat, ma
gnitudines æ〈que〉ponderare ex diſtantijs permutatim propor­
tionem habentibus, vt magnitudines, & non dixit, vt grauita
tes; intelligendum tamen eſt, ac ſi dixiſſet, eas ę〈que〉pondera­
re, vt magnitudinum grauitates.
hęc enim ſeptima propoſi­
tio eſt pars ſextæ propoſitionis, vt iam pręfati fum^{9}; vnde ſi in
ſexta magnitudines ę〈que〉ponderant ob earum grauitatem, ob
eandem quo〈que〉 cauſam & in hac ſeptima æ〈que〉ponderare de
bent.
Pręterea in ſe〈que〉nti etiam propoſitione dum proponit
oſtendere quam proportionem habere debent ſectiones lineę
intercentra grauitatum diuiſę magnitudinis exiſtentes, inquit,
quam habet grauitas magnitudinis ablatæ ad grauitatem reſiduæ hoc
autem deinceps exponens, non inquit oportere ſectiones lineæ
eam habere proportionem, quàm grauitas ad grauitatem ha­
bet; ſed horum loco inquit, quàm magnitudo ad magnitudi
nem.
ex quibus omnibus clarè perſpicitur, quòd quando Ar­
chimedes magnitudines nominat, omnino magnitudinum
grauitates vult intelligere.
Ad eorum autem intelligentiam, quę dicta ſunt in ſexta, ſepti
maquè propoſitione, earunquè demonſtrationibus, obſeruandum
eſt, quòd in ſexta propoſitione pro magnitudinibus commen
ſurabilibus intelligere oportet magnitudines grauitate com­
menſurabiles; ita nempe, vt numeris exprimi poſſint; quam­
quam non ſint mole, & magnitudine commenſurabiles, vt
in figura ſextę propoſitionis magnitudo A ponderet exempli
gratia vt XVI. B verò vt VIII. intelligatur〈que〉; F magnitudinum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index