Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (66) of 89 > >|
7866PROMOTVS11I. # II. # III. # IIII.
272, # 5301, # 215 {1/3}, # 4196 {25/136},
tius.
Quartus autem terminus 4196 {25/136}, indicabit grauitatcm
auri puri, quod est in maſſa propoſita, eam tamen indicabit in par-
tibus, qualibus tota maſſa constat 5301, quæ quidem grauitas vt
auri qualitatem indicet, reuocanda erit ad partes qualium tota
maſſa propoſita est 24.
ſi enim. fiat vt 5301, ad 4196 {85/136}, ita 24,
ad 19, aurum propoſitæ maſſæ appellabitur partium 19.
Denique ſi quis bunc modum conferat cum illo, quem ſupra tradi-
dimus, cum argentum explorauimus, quod miſtum in aurea corona
credebatur;
is liquido intelliget bic nibil aliud acceſſiße, niſi quod
loco argenti, aſſumptum ſit corpus ex argento &
ære mistum, eo
quod bæc duo metalla tantum in alligationibus auri ſoleant adbibe-
ri, vt diximus.
Quod ſi conſtaret plura alia aſſumpta eſſe, etiam in
quauis alia ratione, facile erit cuiuis ad ſimilitudinem buius, for-
mare alium modum, ſed nos, ne longiores ſimus, ad vſum ſequentis
tabulæ nos conferamus, quaillis conſultum volumus qui minus in
præceptis Aritbmeticis ſunt exercitati, vel illis, qui alias ob cauſas
tabulis vti malunt, quam calculis.
Hæc tabula accommodata eſt primarie ad aurum vnius libræ, vt
apparet in ſecũda ipſius columna in qua omnes numeri ſunt unita-
tes, reſpon dentes ſingulis Denominatoribus qualitatum auri, à deno
minatore partium 24, vſque ad denominatorem qualitatis partis ò,
quamuis proprie loquendo nulla ſit qualitas auri partis nullius, quia
tunc non eſſet aurum, ſed mistum ex argento &
ære. Hos denomi-
natores auri omnes inuenies in prima columna ſub titulo qualitatis.
In columna vero ſub titulo misti placuit etiam deſcribere denomi-
natores miſti ex argento &
ære, vt vnico intuitu appare at quot par-
tes auri puri, &
quot partes misti ex argento & ære contineantur
in ſingulis qualitatibus.
Porro in area tabulæ ſub titulo grauitatis auri in aqua poſita est
grauitas auri cuiuslibet qualitatis quam obtinet in aqua, quæ qua
ratione inueniatur, dicetur inferius vbi agetur de compoſitione,
eiuſdem tabulæ.
V ſus eius ſunt duo, quorum alterum titulus indicat, nimirum vt
tabulæ beneficio reperiatur ex grauitate auri quam babet in aere &

aqua, eius qualitas.
Alter vero est vt cognoſcatur grauitas in aqua,
quando vnà cum grauitate quam aliquod aurum babet in aere da-
tur ipſius qualitas.
& de boc vfu cum ſit ſimplicior prius nobis erit
agendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index