Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 252 > >|
1 Et rurſus per q ducatur pa­
rallela ipſi a b quæ ſit q w
& w n
perpendicularis ipſi
a b tum & h k.
Sunt vero
w n & q z æquales.
Rurſus
b n eſt minor: quam x z. In
circulis enim inæqualibus
rectę ęquales ad rectos dia­
metro excitatæ, de diame­
tro circulorum maiorum
ſegmentum minus auferunt.
Eſt autem w n æqualis ipſi
q z. In quanto vero tempo­
re a x peragrauit x q, in
tanto in maiore circulo ex­
tremum a b non maiorem
b w peragrauit ( etenim
motus ſecundum naturam
æqualis eſſet ) præter na­
turam vero minor erat, nempe b n quam x z.
COMMENTARIVS.
Qvod vero minor.] Altera eſt confirmatio ſed grammikh\
linearis aſſumptionis ſyllogiſmi præcedentis. Scilicet quod mi­
nor radius plus retrahatur ad centrum, quam maior.
Vbi ab vtriſque
ſecundum peripheriam æquale ſpatium confectum eſt.
perpendiculis
enim æqualibus ipſum menſurantibus partes abſciſſæ de diametris,
quæ retractionem vtriuſque ad centrum menſurant, inæquales ſunt,
& in minore circulo, maior: in maiore vero minor.
vt videre lice­
bit in diagrammate hic deſcripto & ſuis rationibus neceſſarijs con­
firmato.
Sint duo circuli concentrici maior b d e y, minor x m n c è cen­
tro a traiecti diametris x n & b e.
A puncto a ad punctum q ducatur recta a q, & producatur in
h ſitque a q h.
Tum à puncto q excitetur perpendicularis lineæ a x prop. 12.
lib. 1. ſitque q z.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index