Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 76.
Scolium.
Theorema 77.
Datur impetus altero impetu perfectior ſecundum entitatem; dixi ſecun­
dum
entitatem;
quia iam dictum eſt ſuprà dari perfectiorem ſecundum
intenſionem
;
huius Theorematis veritas mihi maximè demonſtranda
eſt
, ex quo tàm multa infrà deducemus;
ſic autem probamus; Quotieſ­
cunque
mouetur corpus, producuntur ſaltem tot partes impetus quot
ſunt
partes mobilis per Th. 33. Quotieſcunque producuntur in mobili
tot
partes impetus quot ſunt in mobili partes ſubjecti, mouetur mobile,
modó
non impediatur;
quia poſita cauſa neceſſaria, & non impedita per
Ax
. 11. ponitur effectus, quod de omni cauſa, ſed de formali potiſſimum
dici
debet;
præterea datur aliquod pondus, quod data potentia ſine me­
chanico
organo mouere non poteſt, licèt cum organo facilè moueat;
hæc
hypotheſis
certa eſt;
igitur cum mouet, producit tot partes impetus quot
ſunt
neceſſariæ, vt omnibus partibus mobilis diſtribuantur per idem Th.
33
. cum verò non mouet, non producit tot partes impetus vt conſtat ex
dictis
;
igitur producit plures cum organo in mobili, quàm ſine organo;
igitur
imperfectiores, quod demonſtro:
ſit enim vectis BF, cuius cen­
trum
ſeu fulcrum ſit in A, potentia in B, pondus G, quod attollitur in F;

plures
partes impetus produci poſſunt in F, vel in E, quàm in B, ſcilicet
in
ipſo pondere;
quia pondus quod non poteſt attolli in B, attollitur in
E
, vel in F, vt patet ex dictis;
præterea punctum F mouetur tardius, quàm
B
;
quia motus ſunt vt arcus, arcus vt ſemidiametri, demum vt AF,
ad
AB;
igitur motus puncti F, eſt tardior, vel imperfectior; igitur im­
petus
puncti F, eſt imperfectior impetu puncti B, per Ax. 13 num.4. atqui
non
eſt imperfectior ratione numeri partium, igitur ratione entitatis,
quæ
imperfectior eſt; igitur datur impetus altero impetu imperfectior.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index