Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (64) of 795 > >|
7864DISSERTATIO fecte immobilis, Magnete ſupra vel infra B D C poſito: ſola ferrea
Acus movetur, poſito Magnete in A.
Nemo, qui ope microſcopio-
rum corporum ſoliditatem examinavit, hic ſtatuet omnia metalla
eſſe adeo poroſa, ut per ea Effluvia liberrime tranſeant, Ferrum con-
tra eſſe ſolidius, vix poroſum, atque excipere omnem Effluviorum
actionem in ſe, ideo tantum hoc moveri, quieſcentibus reliquis.
Ne-
que poni poteſt Effluviorum A E vim eſſe nimis imbecillem ad Acum
B D C ex Cupro, aliove metallo factam, commovendam, cum vi æ-
quali plurimorum granorum ponderi Acus ſimilis ferrea, poſita in
eodem loco, a Magnete movetur.
Præterea ſi Effluvia ex Magnete A egrediantur directione A E,
occurrantque Acui ferreæ B D C, nonne eam a Magnete repellent
ulterius K verſus, hâc enim determinatione moventur, eâdem igi-
tur Acum promovebunt;
verum ſi Acus ex ferro puro, nondum im-
buto vi Magnetica, ponatur ſupra Magnetem A, non ab eo repel-
letur recedendo, ſed attrahetur accedendo;
hic acceſſus igitur po-
tius Effluvia poſtulat ingredientia Magnetem, delataque motu
E A, quæ autem accedunt ad aliquod corpus, Effluvia illius dici
nequeunt;
Quamobrem ex hiſce concludi poteſt Philoſophos non
ſatis attente omnia conſideraſſe, qui Magnetis vires ab Effluviis cor-
poreis deduxerunt.
Quicunque autem ſupponet Fluidum aliquod extus ambiens ac-
cedenſque ad Magnetem eſſe effectuum memoratorum cauſam, etiam
non carebit inextricabilibus difficultatibus:
Hoc enim Fluidum ſit
quoque corporeum, &
feratur directione E A Magnetem verſus,
tum illud corpus quodcunque ſolidum B D C poſitum in parvâ a Ma-
gnete diſtantiâ, ad ipſum propellet æque Cuprum ac Ferrum,
illud enim fluidum neceſſario occurret eodem modo partibus Cupri
ſolidis, quo Ferri:
Hoc tamen non probat experientia, manente
Acu cuprea B D C perfecte immota, ſed ferreâ attracta verſus A.
Neque explicatio Gaſſendi aliquem locum habet, dicentis:
Ra-
dios Magneticos non pellicere marmor, cum tamen ferrum pelli-
ciunt;
imo neque feſtucas, aliave leviora interpoſita; quoniam præ-
ter ferrum Magnetemque, cætera corpora non habent neque ra-
dios reciprocos, neque eam pororum, meatuumve diſpoſitio-
nem, propter quam &
radios refringant, & ab iis ſtringantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index