Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (72) of 213 > >|
7872SIM. PORTII COMMENTAR. lumen quod à Sole, vel ab igne emicat temperatum
eſt
aliquando cum aëre, &
aliquando cum aqua,
(quod eſt, cum medio quod interdum eſt aër, &
in-
terdum
aqua) diuerſo modo ſe habentibus, in ſitu &

ſubtantia
;
nam nonnunquàm mediũ eſt magis vel mi
nus
craſſum, vel aliter affectum.
atque ita pro diuerſa
ſui
cum medio temperatura, diuerſos &
differentes
reddit
colores.
ET RVRSVS, CARBONES. Docuit
diuerſos
colores gigni &
repræſentari à diuerſa va-
riàq
.
luminis temperatura cum medio: idipſum iam
oſtendit
fieri, cum vario modo colorata lumini com-
miſcentur
:
puta carbones, fumus, ęrugo, ſulphur, pen
:
temperata, alia cum radiis Solis, vt pennę; alia cum
fulgore
ignis, vt carbones, fumus, ærugo, &
ſulphur:
ſecundum aliud atque aliud temperamentum, varias
exhibent
colorum mutationes, prout magis aut mi-
nus
permiſcentur cum lumine.
Sciendum autem, car
bones
lumini ignis temperatos id eſt accenſos, colo-
rem
reddere flauum, ſi non admiſcetur multa aquea
humiditas
.
Similiter fumus, ſi craſſus accenditur effi-
cit
puniceum, aut cyaneum:
at ſi adhuc craſsior fue-
rit
, purpureum monſtrat colorem.
Sic ærugo ferri ac-
cenſa
creat turchinum vulgo appellatum:
& nitrum,
ianthinum
, ſiue malis paonaccium, vt nos experien-
tia
ſæpe comperimus.
Atque hæc diuerſitas proue-
nit
ab ipſis coloribus lumini permixtis.
Cæterùm, ne
cui
moueat ſcrupulum Ariſtotelis authoritas, qui ter
tio
Meteoror.
cenſet variari colores, ob refractionẽ
radiorum
ad oculos:
dicendum eſt, viſionem fieri in-
tromittendo
, &
eo modo ſpecies colorum deferri ad
oculos
, quo radii, quibus color apparet, refrangun-
tur
.
Poſſunt autem variis modis refrangi, vel ratione
coloris
, vel medii, vel luminis infirmioris, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index