Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1cum primo non deſtructo, ſed perſeuerante iuncti,
ſint tres.
In tertio autem momento pergente Terra
attrahere, & aere impellere, imprimuntur rurſus
duo ictus noui, qui cum tribus prioribus, & per­
ſeuerantibus juncti ſint quinque.
Ita in quarto mo­
mento imprimuntur alij duo, qui cum prioribus ſint
ſeptem; in quinto duo qui cum prioribus ſint no­
uem, atque ita conſequenter ſecundum ſeriem nu­
merorum, qui ab vnitate cœperint, imparium: cùm
interim ſpatia acquiſita in fine cuiuſque momenti,
ſint ſemper inter ſe eadem proportione, qua mo­
mentorum ipſorum quadrata, veluti iam attigimus.
Hæc ergo demùm mihi videtur exiſtimari poſſe cau­
ſa tum motus deorſùm, tum accelerationis eiuſdem,
tum proportionis, qua acceleratur.
Vt verò ſimul
facilè capias quomodo vniformitas incrementi per
æqualia momen­
6[Figure 6]
ta fiat, huiuſce­
modi concipe fi­
guram.
Intelliga­
tur in puncto A
fieri angulum ex
ductis ab eo dua­
bus lineis AB,
AC; eæ comple­
ctentur interual­
lum continuò, vni­
formiterque
increſ
cens.
Diuidantur ſineæ in parteis aliquot æqua­
leis, ducanturque per puncta diuiſionum quaſi baſes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index