Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (66) of 532 > >|
7866 tiore minor eſt. Si verò recta linea ſubiectum circu
lum ſecans ſit eius diameter, &
reliqua omnia ea-
dem ſint, vt ſupra;
recta linea ſubtendens mino-
rem partem circunferentiæ ſegmenti inſiſtentis,
minima eſt rectarum ductarum ab illo eodem
puncto ad primi, &
ſubiecti circuli circunferen-
tiam;
ea verò, quæ maiorem partem circunferen-
tiæ ſegmenti inſiſtentis ſubtendit, maxima eſt.
RECTA linea A B, ſecet circulum A C B D, cuius centrum E, in partes
87[Figure 87] inæquales, quarum maior ſit A C B:
Inſiſtat
autem ipſi A B, rectum circuli ſegmentum
A F B, ſemicirculonó maius, quod in partes in-
æquales diuidatur in F;
ſitque minor pars B F:
Ex F, demittatur in circulum A C B D, per-
1111. vndec. pendicularis F L, quæ in A B, communem ſe-
2238. vndec. ctionem cadet:
Per E, autem, & L, diameter
agatur C D;
& ex F, in circunferentiam A C B,
maioris ſegmenti circuli A C B D, plurimę
rectæ cadãt F B, F G, F H, F C, F A, F I, F K.
Dico omnium minimam eſſe F B, & F G, mino-
rem, quàm F H;
Omnium autem maximam eſ
ſe F C.
Item F A, eſſe omnium minimam, quæ
ex F, in portioncm A C, cadent;
& F I, minorem, quàm F K. Ducantur ex L,
lineæ rectę L G, L H, L I, L K;
eruntq́ue ex defin. 3. lib. 11. Eucl. omnes an-
guli ad L, quos recta F L, facit, recti.
Quoniam igitur recta L D, eſt omnium
rectarum ex L, cadentium minima, &
L B, minor, quàm L G, L H, L C, L K,
337. tertij. L I, L A;
erunt quadrata ex F L, L B, minora quadratis ex F L, L G: Eſt au-
tem tam quadratum ex F B, quadratis ex F L, L B, quàm quadratum ex F G,
4447. primi. quadratis ex F L, L G,æquale.
Igitur erit quoq; quadratum ex F B, minus qua-
drato ex F G;
atq; adeo & recta F B, minor erit quàm F G. Nõ aliter oſtẽdemus,
rectá F B, minoré eſſe, quàm F H, F C, F K, F I, F A.
Quare F B, omniũ minima eſt.
RVRSVS quia L G, minor eſt, quàm L H, erunt quadrata ex F L, L G,
557. tertij. minora quadratis ex F L, L H:
Eſt autem tam quadratum ex F G, quadratis
ex F L, L G, quàm quadratum ex F H, quadratis ex F L, L H, æquale.
Igitur
6647. primi.&
quadratum ex F G, quadrato ex F H, minus erit; atq; adeo & recta F G, mi-
nor erit, quàm recta F H.
AMPLIVS quia L C, omnium ex L, cadentium maxima eſt; erunt qua-
777. tertij. drata ex F L, L C, maiora quadratis ex F L, L K:
Eſt autem tam quadratum
ex F C, quadratis ex F L, L C, quàm quadratum ex Fk, quadratis ex F L, Lk,
8847. primi. æquale.
Igitur & qua dratum ex F C, maius erit quadrato ex F K; ac proinde &
recta F C, maior erit, quàm recta F K.
Non aliter demonſtrabimus, rectam F C,
maiorem eſſe, quàm F I, &
F A. Eſt ergo recta F C, omnium maxima.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index