Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (66) of 672 > >|
7866Diſſertatio Tertia. maior: non quia aliquid graue additum illi fuerit, ſed quia ali-
quid leue, videlicet lignum, demptum eſt, quod ſuâ leuitate
in aquâ deterebat ferri grauitatem, quamuis in aëre facta ſit mi-
nor grauitas dempto ligno, quod pariter in aëre eſt graue.
Quid
ni, inquam, ſimile aliquid in allatis experimentis contingat?
Cum
primùm ex venâ metallum ſeiunctum fuit, &
ope ignis ſolutum in
maſſam frigore coaluit, intra poros plurimas ignis permiſti parti-
culas concluſit, quas ſi dixerimus aëre leuiores, vtique metalli
grauitatem imminuunt.
Iam verò ſi metallum igni iterum expo-
natur, in eòque diutiùs ad aliquot horas detineatur, vi caloris ita
recludi poſſunt intimi meatus, vt leuiſſimæ particulæ ibi iam du-
dum concluſæ, &
raritatem maiorem affectantes, tandem auolare
valeant, fiatque metalli maior ſecundùm ſpeciem grauitas, non
quia graues aliquæ ignis particulæ additæ fuerint, ſed quia metal-
lum particulas aëre leuiores amiſerit.
Maur. Ingeniosè excogitatum: an veritas prorſus congruat,
non ſatis ſcio.
Si ex caloris vehementiâ metallicarum laminarum,
aut ſcobis, aut calcis meatus recluduntur, &
ignei ſpiritus, quos,
ſi cum aëre comparentur, leues dicis, indè auolant, quid in eo-
rum locum ſuccedit?
Nonne ſimiles igniculi? & quidem maiore
copiâ pro meatuum amplitudine maiore;
qui propterea, ſi aëre
leuiores eſſent, multo magis metalli grauitatem imminuerent,
quam tamen auctam obſeruamus.
Neque poſſumus igniculos om-
nes extrudere, vt prorſus aër poros illos impleat;
quandoquidem
adhuc feruens materia bilancis examini ſubiecta eſt.
Fatendum
igitur igniculos in materiam metallicam irruentes (ſimile ponderis
augmentum deprehenſum eſt in Coralij rubri fragminulis in vitreâ
phialâ hermetico ſigillo obſtructâ clauſis, ſuper accenſos carbo-
nes, ne vitrum labem faceret, per interualla collocatis) dum
alij ab alijs vrgentur, ita demum intrà poros conſtipari, &
cum
alijs particulis complicari, vt pro ſuâ mobilitate auolare ne-
queant;
id quod aliquam temporis diuturnitatem exigit, vt expe-
riendo didicimus.
Vt autem, quod res eſt, ſincerè eloquar, diſſimulandum non
videtur, quid tandem ex huiuſcemodi experimentis in rem no-
ſtram confici queat.
Et primum quidem ex poſtremo, quod Boy-
le attulit *de Penetrabilitate vitri,* experimento habemus plum-
bi v@@iam in vitreâ retortâ hermeticè ſigillatâ poſt duas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index