Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
DE MOTV
GRAVIVM
SOLIDORVM
LIBER TERTIVS.
VBI DE MOTV SVPER
PLVRIBVS PLANIS
DIVERSIMODE INCLINATIS.
Ex libro secundo praecedenti con­
stat, mobile dum movetur fieri ap­
tum ex se moveri, quatenus post
priorem motum ei tribuitur, & im­
primitur quaedam virtus, seu vis, a qua fit
aptum duci, sine alicuius ope, ea velocitate qua
movebatur, dum illa virtus imprimebatur, &
proinde motu aequabili; quae virtus dicitur Im­
petus, differens solum fortasse a velocitate, quia
impetus sit velocitas in actu primo, ita ut ali­
quo pacto impetus sit causa velocitatis; conve­
niunt tamen, quatenus velocitates sunt ut spa­
tia quae mobilia aequali tempore permeant,
impetus vero ut spatia quae virtute ipsius im­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index