Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Et per punctum q ducatur parallela rectæ a b prop. 31. lib. 1.
quæ ſit q w.
14[Figure 14]
Rurſus à puncto w excitetur perpendicularis lineæ a b, ſitque
w n: & ſic parallelogrammum erit w n z q ex def. parallelog.
Sicque b motum ad w tantum confecit ſpatij ſecundum natu­
ram, quam x motum ad q. Spatia enim cum metiatur perpendicu­
laris, vtpote optima menſura, quia minima, & ſola regularis & nota.
Sint autem w n, q z perpendiculares ex fab. & æquales, quia late­
ra oppoſita in parallelogrammo w n z q prop. 34. lib. 1. Erant vtro­
bique ſpatia b w & x q æqualia.
b n vero eadem ratione metitur ſpatium motus præter naturam
ipſius b, & x z ipſius x. ſi igitur x z (quod poſtea demonſtra­
bitur ) maior ſit quam b n, erit puncti x motus præter naturam
maior in eodem ſpatio motus naturalis: quam puncti b.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index