Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1tate: perſpicuum autem actu nullo colore
conſtat.
Si obſcuritas quædam aqueo adiun­
gatur, fit cœleſtis, vel cœruleus color: vt
in cœlo.
Quidam colores luminis videntur
eſſe experteas, quia in rebus ſunt nitore ca­
rentibus: vt liuidus, ater, & ferrugineus.
Ater
eſt niger, omni ſplendore carens, vt atra­

mentum & carbo.
Pramnius (vt dixi) cùm
ſplendet, niger communis eſt illis.
Eſt colos
nomine carens, qualis in lacca rubeus ob­
ſcurus, hunc lacceum vocabis.
Quidam co­
lores lucem modò admittunt, modò non ha­
bent, vt cœruleus & praſſius.
Albus fit, cùm
humida exareſcunt, vt folia: vel ſi ſitum
contrahant, vt panes, & pili in ſenibus, &

in morbis, & generaliter in debilibus.
Nam
& capræ, & boues hoc colore habentur vi­
liores atque imbecilliores nigris aut ferru­
gineis.
Canities enim fit, cùm humidum
putreſcit, & ob putredinem rareſcit, & ob
raritatem aër ingreditur.
Declarauimus au­
tem ſuprà, putredinem non fieri in ſitu per­
fectam, ſed quòd à frigido moderetur.
Fiunt
& alba à ſicco nimio, vt in calce, oſſibúſque
combuſtis.
Quædam etiam alba fiunt humi­
do non concocto, vt oſſa & radices.
Item
medullæ quædam, vt ſpinæ, & cerebrum, &

oſſa.
Niger fit aduſtione aërei, vel terrei hu­
midi: aërei quidem, vt atramentum pro
typis, quod fiat fumo olei ſeminis lini: tum
verò carbones & fuligo, terrei.
Fit & nigrum
excluſo omni aëre ob terram & aquam mi­

ſtam, vt ſub impluuiis vmbroſis.
Hæ igitur
ſunt colorum cauſæ, quibus facilè eſt intel­
ligere, cur animalibus non paucis color pi­
lorum nigrior ſit ab ortu, quàm ætate pro­
cedente: quoniam calor in vtero magis ef­
ficax fuerat, & humidum pinguius, quod
temporis ſucceſſu dilutum eſt aqueo.
Indi­
cio eſt quòd ab ortu, nulli animali fiunt pili
nigri, inde tempore procedente, rufi aut fla­
ui.
Nos quidem, vt mater retulit, cum capil­
lis craſſis ac nigris prælongis nati ſumus.
Sed cur nullis animalibus pili virides, neque
capilli non etiam purpurei, aut vinoſi?
Quo­
niam pilus cùm ſit denſa & craſſa ſubſtan­
tia minimè lucis eſt capax: hi autem colo­
res multa luce indigent, vt demonſtratum
eſt.
Fiunt tamen aurei capilli, quia rari &
flaui ſunt, concipiúntque lumen, præſertim
ſi ſæpius lauentur.
At aureus colos fit flauo
illuminato.
Sunt autem colores principales,
albus, croceus, purpureus, puniceus, viridis,
cœruleus, niger.
Fiunt autem diuerſis ex ma­

teriis, ſed metallica diuturniora, ſæpius
etiam viuaciora: albus ceruſſa, rubeus cin­
nabari, cœruleus cyaneo lapide (lazuli vo­
cant vulgares) flauus auripigmento, niger

terra eius coloris, viridis ærugine.
Olim
purpureus fiebat è ſanguine muricis piſ­
pis.
Erat hoc purpuræ genus ſplendidum
valde, & regibus familiare, longéque aliud à
noſtro, quod cum cocco fit.
Virgil.
Tyrióque ardebat murice læna.
Niueus.
Candidus.
Lacteus.
Albus.
Niger.
Prannius.
Argenteus.
Plumbeus.
Aqueus.
Cinereus.
Liuidus.
Palearis.
Flauus.
Aureus.
Luteus.
Croceus.
Flammeus.
Purpureus.
Subrubens.
Rubeus.
Roſeus.
Vinoſus.
Puniceus.
Viridis.
Citreus.
Praſſius.
Æruginoſus.
Luridus.
Ceruleus.
Cœruleus.
Ferrugineus.
Pullus.
Melonge­
neus.
Colores om­
nes ex tribus
conſtant.
Colores mul­
tum lucis ſe­
cum
habentes.
Laceus co­
lor.
Caniciei
cauſa.
Atramentum
pro typis.
Cur aliqua
animalia
naſcuntur
cum pilis ni­
gris quæ æta­
tis ſucceſſu
deſinunt eſſe
nigra.
Cur nulli
animali pili
virides.
Colorum
materia.
Purpura
quæ ſit &
qualis fue­
rit.
Non totus ſanguis huius conchæ ap­
tior, ſed qui in faucibus tantùm colligeba­
tur, & à viuente animali: cum vita enim
ſplendor, & gratia ſucco peribat.
Concha
turbinata, intus rubens, exterius quaſi ſpi­
culis ſparſim munita, in mucronem deſinit.
Africa cœruleam olim mittebat, Tyrus ru­
bentem: nunc periit vſus, nec ſatis ſcio
cur.
Bonum eſſet, ſi reuocaretur: precio­
ſior enim & pulchrior tinctura quam coc­
cus.
At de cocco dicemus in plantarum hi­

ſtoria, nunc ad ſermonem de lumine redea­
mus: illud in dubium vertentes, cur ſcili­
cet cùm ex toto Sole iam radios procedere
dixerimus, Solémque ipſum terra longè
maiorem, non vmbræ omnibus rectæ ſint,
& vndique etiam æſtas ſemper?
At cauſa
huius eſt, quòd quanquam radij ad perpen­
diculum in terram deferantur, vt plana eſt
(hoc enim confiteri neceſſarium eſt) haud
tamen in centrum hi radij terræ diriguntur:
vnde cùm rotunda ſit non plana terra, ra­
dij qui ad nos veniunt ex ſitu rerum, quæ
terræ incumbunt, ad perpendiculum non
ſunt conſtituti: vnde ſolùm verticem, quaſi
ex puncto Sol à parte Boreali tangit, vm­
bras igitur auſtrales efficere non poteſt.
Facilè iſtud figura effinges, ſi duos circu­
los, alterum minorem, maiorem alterum,
deſcribas.
In minore autem à centro ductis
lineis, paululum extra circulum ipſum pro­
feras, quicquid extra fuerit, homines, plan­
tas, turres & montes exiſtima, videbis quàm
minimo ſpatio comprehendatur, quod ex
vtraque parte radios à maiore circulo exci­
pere poteſt: ergo ſolùm hi, qui per dimi­
diam partem, id eſt, per ſtadia trecenta quin­
quaginta, quæ Soli è directo ſubiicitur, vm­
bras habebunt rectas.
Cur cum ſol
ſit maior ter
ra, non tamen
radios &
vmbras re­
ctas vbique
mittat.
Dubitabit autem aliquis quoniam par­
tem Ptolemæus 500. ſtadiis definit, alij 700.
Hoc autem contigit, quoniam Ptolemæus
iter rectà definiuit, Eratoſthenes autem,
commune.
Sed vt ad propoſitum redeam,

quæri etiam ſolet, cur non vbique æſtas
ſit, cùm vbique ſuper planum terris radij ad
perpendiculum incidant.
At dices, non ad
perpendiculum ſunt: non enim ad cen­
trum terræ tendunt.
At id non ſufficere vi­
detur, cùm ratio reflexionis ex hoc robur
(vt oſtendimus) accipiat, quòd radius in ſe
redeat: at magnitudo terræ hoc facit: nam
& plana ſpecula ad perpendiculum refle­
ctunt, ſi ſupina in terram ponantur.
Verùm
hoc non eſt, imò aliò radij reflexi tendunt
ad aduerſam Solis partem.
Quomodo igi­

tur à planis ſpeculis ad perpendiculum fiet
reflexio?
Cùm ſic Soli fuerit expoſitum, vt
illius ſuperficies ſi protracta quantum ve­
lim intelligatur, ſemper æquidiſtet ſuper­
ficiei planæ Solem contingenti in puncto,
per quam producta ex centro Solis ad ſuper­
ficiem ſpeculi rectà tranſit.
Finge igitur
ex terræ centro lineas ad illius ſuperficiem
venientes planis orthogonias incumbere,
intelliges ea plana nihil facere, vt radij
ex Sole, quamuis maior ſit longè terra, in
ipſa plana ſint orthogonij.
Cùm igitur ad
nus Solis radij, noſtrámque planitiem ve­
niant, nec ad perpendiculum centri ratione
terræ, cùm in terræ centrum non tendant:
nec velut ſuper erectam ſpeculi ſuperficiem,
cùm planum terræ ſit in quod quæ ad per­
pendiculum ex centro terræ cadat: nec pla­
num hoc plano Solis æquidiſtare illi poſſit,
in quod rectà è centro Solis ad perpendiculum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index