Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (73) of 131 > >|
7973SPIRITAL. LIBER. in ſmeriſmate N X per epitonium aperiemus. Neceſſarium utique eſt in
locum C D vaſis tranſire aliquam partem aëris, qui eſt in vaſe A D E, &

in locum exinanitum pro aëre tum carnem, tum materiam aquæ eſt circa
carnem attrahi per carnis raritates, quas occultos poros appellare con-
ſuevimus.
LVII.
Et qui piulcus appellatur, hanc eandem ob cauſam agit.
Conſtruitur enim fiſtula
64[Figure 64] oblonga A B, cui altera CD
coaptata ſit.
Atque hujus
quidem extremum C lamina
operiatur.
Ad D vero ha-
beat epitonium E F:
& fi-
ſtulæ A B oſculum, quod ad
A obturetur lamina, quæ
habeat tenuem ſyringulam
G H perforatam.
Quando
igitur pus attrahere volumus,
apponentes loco in quo eſt
pus extremum ſyringulæ oſ-
culum H, attrahimus fiſtu-
lam C D per epitonium ad
partes exteriores.
Etloco,
qui eſt in fiſtula exinanito,
in hunc aliquod aliud neceſ-
ſario attrahitur.
Quod cum
non ſit alius locus, niſi ſy-
ringulæ oſculum.
Neceſſe
eſt per hoc appoſitum, ac
propinquum humidum at-
trahi.
Rurſus quando volu-
mus aliquod humidum im-
mittere, injicientes ipſum
in fiſtulam A B, compre-
hendentesque E F &
fiſtu-
lam C D impellentes expri-
memus, quoad nobis immiſ-
ſio neceſſaria videatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index