Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 406 > >|
1foſſæ coadiutum conſtare ſola poteſt infarctura: hic alter pleriſque
componitur
/ uti mox referam partibus.
In pariete primariæ in
ſunt
partes: ima quæ ilico ſupra fundamenti infarcturam ſurgit:
hanc
ſi ita licet appellabimus podium ſuggeſtum ue: Media quæ
parietem
circumambit atque amplectitur: hanc procintum dicunt.
Suprema hoc eſt pars ea quæ ultimum parietis illaqueamentum
habeat
: hanc demum coronam nuncupant.
Sunt et inter prima
rias
parietum partes uel in primis præcipue anguli et inſertæ con
ceptæque
ſeu pilæ / ſeu columnæ / ſeu quiduis iſtiuſmodi: quod qui
dem
ſubſtinendis trabeationibus arcubuſque, tectorum illic colum
narum
ſunt loco: quæ omnia appellatione oſſinum ueniunt.
Sunt
et
apertionum ſtantia hinc atque hinc labra: quæ angulorum colum
narumque
inſimul naturam ſapiunt.
Præterea et apertionum tec
tum
hoc eſt ſuperliminare / ſiue recto ſit poſitum trabe: ſiue arcu
ducto
ipſa / inter oſſa computabitur: Nam eſſe arcum quidem
non
aliud dicam / quam deflexam trabem: et trabem quid aliud quod in
tranſuerſum
poſitam columnam: Quæ autem inter has primari
as
partes intercurrunt atque extenduntur / recte complementa nun
cupabuntur
.
Vniuerſo etiam in pariete aliquid eſſe quod ipſum
cunctis
/ quas hic recenſuimus / partibus conueniat: hoc eſt media
muri
infarcinatio: et gemini hinc atque hinc ſeu coria nuncupes:
ſeu
cortices: quorum alter extrinſecos uentos ſolemque excipiat:
alter
inteſtinam areæ umbram foueat.
Sed corticis infarcinamen
torunque inter ſe ratio pro ſtructuræ uarietate uaria eſt.
Structuræ
genera
ſunt hæc: ordinarium: rheticulatum: incertum.
Et hic illud
Varronis
non nihil faciet ad rem: quod refert tuſculanos quidem
ſeptos
ad uillas ducere ſtructura ex lapide.
In agro uero gallico
ex
coctilibus lateribus: In ſabinis crudo: per hiſpanias terra ex
lapillis
compoſita ædificare.
Sed de his poſtea. Ordinaria ea ſtruc
tura
eſt in qua lapides quadrati / ſeu iuſti / ſeu potius prægrandes
coaugumentantur: ita ut ſint ſuis lineis ordine ad regulam libellam
et
perpendiculum poſiti: Qua ſtructura nulla eſt firmior / nulla con
ſtantior
.
Rheticulata ea eſt in qua lapides quadrati ſeu iuſti ſeu
potius
minuti ponuntur non iacentes in latus / ſed in angulum ſtantes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index