Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
Nequicquam, quoniam nec venae perpetiuntur,
Quod satis est; neque quantum opus est, natura ministrat.

Iamque adeo fracta est aetas, effetaque tellus;
Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
Saecla, deditque ferarum ingentia corpora partu.

Haud (ut opinor) enim mortalia saecla superne
Aurea de caelo demisit funis in arva:
Nec mare, nec fluctus plangentis saxa crearunt:
Sed genuit tellus eadem, quae nunc alit, ex se.

Praeterea nitidas fruges, vinetaque laeta
Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit:
Ipsa dedit dulcis fetus, & pabula laeta;
Quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore:
Conterimusque boves, & viris agricolarum
Conficimus.
seris vix arvis suppeditati
Usqueadeo pereunt fetus, augentque labores.

Iamque caput quassans grandis suspirat arator,
Crebrius in cassum manuum cecidisse laborem:
Et cum tempora temporibus praesentia confert
Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis:
Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
Perfacile angustis tolerarit finibus aevum,
Cum minor esset agri multo modus ante viritim:
Nec tenet, omnia paullatim tabescere; & ire
Ad scopulum spatio aetatis defessa vetusto.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index