Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1di, & intelligendi actu quieſcit: vitamque abſolutissimam, ac
beatissimam viuit, nullius extrinſicæ rei indigentem, ſed copiis
omnibus intrinſicis, quæ ad diuinam perfectionem pertinere
videantur, abundantem: ex qua vita numeris omnibus abſolu­
tissima cæleſtium globorum motus conſequitur: non enim Deus,
vt figulus rotam, it a manu, quam non habet, cælum mouet, ſed
intellectu, & voluntate: ideo, per modum intellecti amati, ac
deſiderati; Conſiſtit ergo vita Dei perennis in actu intelligen­
di, & amandi ſe ipſum: qui intelligendi, & amandi actus, eſt
quieti ſimilior, quam motui, vt diximus, & non in actu mouen
di quantumuis metaphorico; quibus de rebus, grauissimis illis,
& ſanctissimis quidem nunc agendum non eſt: præſertim cum
ſecundum veritatem verissimæ religionis noſtræ falſa ſint hæc;
quæ à ſacris Doctoribus scholasticis, vulgo appellatis, Ariſto­
teli aſcribuntur: Roget quis: cum omnia grauia ad medium
ferantur, vtrum ne ad mundi medium ſuapte natura deſcen­
dant, quæ graues ſunt terræ partes, quatenus vniuerſi medium
est, an quod terræ tantum est medium.
Reſpondeo quamuis
totius mundi, & terræ medium idem eſſe contingat, terræ ta­
men partes, quæ graues ſunt, non ad terræ, quatenus terræ,
ſed quatenus vniuerſi medium eſt, natura feruntur.
Timæus Locrus in libro de anima mundi, & natura ab
Ariſtotelis ſententia alienus non videtur: qui graue, & leue
(inquit) iudicat tactus, & ratio definit ex inclinatione ad
medium, & à medio.
Deorſum enim & medium ambo, id eſt
tactus & ratio, idem cenſent: nam globi centrum eſt deorſum,
quod est extra centrum ad extremum ambitum ſurſum: ad
quæ duo contraria loca grauia, & leuia ſimplicia corpora na
tura cientur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index