Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000565">
                <pb xlink:href="079/01/121.jpg" pagenum="72"/>
              Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
                <lb/>
              Nequicquam, quoniam nec venae perpetiuntur,
                <lb/>
              Quod satis est; neque
                <expan abbr="quantũ">quantum</expan>
              opus est, natura ministrat.</s>
              <s id="s.000566">
                <lb/>
              Iamque adeo fracta est aetas, effetaque tellus;
                <lb/>
              Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
                <lb/>
              Saecla, deditque ferarum ingentia corpora partu.</s>
              <s id="s.000567">
                <lb/>
              Haud (ut opinor) enim mortalia saecla superne
                <lb/>
              Aurea de caelo demisit funis in arva:
                <lb/>
              Nec mare, nec fluctus plangentis saxa crearunt:
                <lb/>
              Sed genuit tellus eadem, quae nunc alit, ex se.</s>
              <s id="s.000568">
                <lb/>
              Praeterea nitidas fruges, vinetaque laeta
                <lb/>
              Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit:
                <lb/>
              Ipsa dedit dulcis fetus, & pabula laeta;
                <lb/>
              Quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore:
                <lb/>
              Conterimusque boves, & viris agricolarum
                <lb/>
              Conficimus.</s>
              <s id="s.000569"> seris vix arvis suppeditati
                <lb/>
              Usqueadeo pereunt fetus, augentque labores.</s>
              <s id="s.000570">
                <lb/>
              Iamque caput quassans grandis suspirat arator,
                <lb/>
              Crebrius in cassum manuum cecidisse laborem:
                <lb/>
              Et cum tempora temporibus praesentia confert
                <lb/>
              Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis:
                <lb/>
              Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
                <lb/>
              Perfacile angustis tolerarit finibus aevum,
                <lb/>
              Cum minor esset agri multo modus ante viritim:
                <lb/>
              Nec tenet, omnia paullatim tabescere; & ire
                <lb/>
              Ad scopulum spatio aetatis defessa vetusto.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>