Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
LIBER
PRIMUS.
Idem aliter.
Inveniatur vis quæ tendit ab Hyperbolæ centro C.Prodibit hæc
diſtantiæ CPproportionalis. Inde vero (per Corol. 3 Prop. VII.)
vis ad umbilicum Stendens erit ut (PEcub/SPq), hoc eſt, ob datam PE,
reciproce ut SPque Q.E.I.
Eodem modo demonſtratur quod corpus, hac vi centripeta in
centrifugam verſa, movebitur in Hyperbola conjugata.
LEMMA XIII.
Latus rectum Parabolæ ad verticem quemvis pertinens, eſt quadru­
plum diſtantiæ verticis illius ab umbilico figuræ.Patet ex Conicis.
LEMMA XIV.
Perpendiculum quod ab umbilico Parabolæ ad tangentem ejus demitti­
tur, medium eſt proportionale inter diſtantias umbilici a puncto con­
tactus & a vertice principali figuræ.
Sit enim AQPParabola, Sumbilicus ejus, Avertex principa­
lis Ppunctum
23[Figure 23]
contactus, PO
ordinatim ap­
plicata ad dia­
metrum prin­
cipalem, PM
tangens dia­
metro princi­
pali occurrens
in M,& SN,
linea perpen­
dicularis ab umbilico in tangentem.
Jungatur AN,& ob æquales
MS& SP, MN& NP, MA& AO,parallelæ erunt rectæ
AN& OP,& inde triangulum SANrectangulum erit ad A&
ſimile triangulis æqualibus SNM, SNP:Ergo PSeſt ad SN,
ut SNad SA. Q.E.D.
Corol.1. PSqueeſt ad SNqueut PSad SA.
Corol.2. Et ob datam SA,eſt SNqueut PS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index