Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1foſſæ coadiutum conſtare ſola poteſt infarctura: hic alter pleriſque
componitur / uti mox referam partibus.
In pariete primariæ in
ſunt partes: ima quæ ilico ſupra fundamenti infarcturam ſurgit:
hanc ſi ita licet appellabimus podium ſuggeſtum ue: Media quæ
parietem circumambit atque amplectitur: hanc procintum dicunt.
Suprema hoc eſt pars ea quæ ultimum parietis illaqueamentum
habeat: hanc demum coronam nuncupant.
Sunt et inter prima
rias parietum partes uel in primis præcipue anguli et inſertæ con
ceptæque ſeu pilæ / ſeu columnæ / ſeu quiduis iſtiuſmodi: quod qui
dem ſubſtinendis trabeationibus arcubuſque, tectorum illic colum
narum ſunt loco: quæ omnia appellatione oſſinum ueniunt.
Sunt
et apertionum ſtantia hinc atque hinc labra: quæ angulorum colum
narumque
inſimul naturam ſapiunt.
Præterea et apertionum tec
tum hoc eſt ſuperliminare / ſiue recto ſit poſitum trabe: ſiue arcu
ducto ipſa / inter oſſa computabitur: Nam eſſe arcum quidem
non aliud dicam / quam deflexam trabem: et trabem quid aliud quod in
tranſuerſum poſitam columnam: Quæ autem inter has primari
as partes intercurrunt atque extenduntur / recte complementa nun
cupabuntur.
Vniuerſo etiam in pariete aliquid eſſe quod ipſum
cunctis / quas hic recenſuimus / partibus conueniat: hoc eſt media
muri infarcinatio: et gemini hinc atque hinc ſeu coria nuncupes:
ſeu cortices: quorum alter extrinſecos uentos ſolemque excipiat:
alter inteſtinam areæ umbram foueat.
Sed corticis infarcinamen
torunque inter ſe ratio pro ſtructuræ uarietate uaria eſt.
Structuræ
genera ſunt hæc: ordinarium: rheticulatum: incertum.
Et hic illud
Varronis non nihil faciet ad rem: quod refert tuſculanos quidem
ſeptos ad uillas ducere ſtructura ex lapide.
In agro uero gallico
ex coctilibus lateribus: In ſabinis crudo: per hiſpanias terra ex
lapillis compoſita ædificare.
Sed de his poſtea. Ordinaria ea ſtruc
tura eſt in qua lapides quadrati / ſeu iuſti / ſeu potius prægrandes
coaugumentantur: ita ut ſint ſuis lineis ordine ad regulam libellam
et perpendiculum poſiti: Qua ſtructura nulla eſt firmior / nulla con
ſtantior
.
Rheticulata ea eſt in qua lapides quadrati ſeu iuſti ſeu
potius minuti ponuntur non iacentes in latus / ſed in angulum ſtantes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index